Alveare - Méhkas 1837/3
Ad benevolos Lectores i Primum Alvearis tomulum orsi fuimus excerptis quibusdam e libro ante duo secula scripto, liceat nobis fasciculum alterius semestris inctoare a sapientissimis in rem nostram sententiis viri, qui ante 19 Secula eloquentia et administratione reipublicae liberae in perpetuum inclaruit, eaedem enim curae, eadem proborum consilia esse debent, dura similes recurrunt temporum vicissitudines. Vir ille eSt. M. T. CICERO. ' • • 'f % Quid sit dicendum populare. *) „A vobis, qui nihil (mali) de me credidistis, ut eam voluntatem, quam semper habuistis erga me, retineatis, peto: a vobis autem , quos leviter immutatos esse sentio, parvam exigui temporis usuram bonae de me opinionis postulo, ut eam, si, quae dixero, *) Fragmenta haec ad verbum excerpta sunt e tribus , quae supersunt, Ciceronis orationibus „de lege Agraria* 1*, ipsas paginas excerptorum in Bipontina editione adnotabimus.