Jelenkor, 1835. január-december (4. évfolyam, 1-104. szám)
1835-04-08 / 28. szám
te provehendae communi regnicolarum felicitati impensae curae , quarum metam Ilex pientissimus in coordinandis, novisque pro re nata legum sanctionibus muniendis, ope praesentis Diaetae, rebus patriis, deiixit. Quae autem longo trium supra quadraginta annorum decursu optimus Princeps et Pater benignissimus Hungáriáé contulit beneficia, ea quidem nulla poterit eloquii ubertas exprimere. Haec sunt augustissime Domine! quae universos SS et 00. totamque Gentem Hungaram in summum, ex amissione tanti Principis acPatris, luctum conjecere; nec desinet Gens Hungara immortalia Ejusdem in regnum merita ac benefacta gratissima memoria sempiternum venerari. Sed temperat justum moerorem nostrum, nostrorurnque Committentium , et erigit ea adoranda divinae providentiae operatio , quod in Majestate Vestra Sacratissima non solum throni successorem , ac proin Hegern et Dominum, verum etiam virtutum, ac peculiaris in Gentem Hungaram propensionis, amorisque paterni haeredem nobis largiri dignata sit. Nam cum Majestas Vestra Sacratissima jam tunc, dum fautissima Sua inauguratione arctissimo cum Gente nostra foedere adstringeretur, constans Suum de promovenda Gentis gloria ac felicitate studium . carissimarnque Suam , fideli legum avitarumque institutionum observantia, obligationem palam edicendo, in maximas universam Hungáriám spes erexisset; prorsus tamen conspicuo, ac insigni modo, has per id auxit, quod in praevenerato benignissimo Suo Rescripto, quo nos in partem luctus vocare dignata est, universos fideles SS. et 00. Regni de indesinenti Sua, ad cunctas Regnicolarum Libertates et Jura conservanda solicitudine, Augusto verbo Regio certos reddiderit; Regiaeque hujus solicitudinis mox in aditu ter fausti Sui Regiminis exemplum editura, comitia, quae ad rogandas scopo provehendae carae Patriae nostrae prosperitatis Leges, Aagustissimus olim Rex, Genitor Majestatis Vestrae Sacratissimae, indixerat, irremisse coontinuanda clementer decreverit. Felices Hungaros! quod in Majestate Vestra Sacratissima et studiosissimum Constitutionis suae custodem , et principem promovendae Suorum felicitati toto corde intentum, a divina providentia acceperint et venerentur. Quod Dei ter. O. M. donum, dum una nobiscum universi fideles SS. et 00. summa cum gratitudine recipiunt: una ardentissime precantur, ut Numen propitium Majestatem Vestram Sacratissimam Augustae Domui, carae nostrae Patriae, et universis augusto Suo sceptro parentibus populis salvam quam diutissime praestet ac incolumem! — Quod reliquum est: SS. et 00. diaetaliter congregatos, penes demissae eorundem Repraesentationis exhibitionem, omnemque Gentem Hungaram, una nobiscum, altissimis gratiis, ac clementiae Caesareo Regiae profundissima cum humilitate ac homagiali cultu devovemus.“ (Ezen többszöri éljenkiáltás követte beszédre adott k. k. választ I. 26 számunkban.) O cs.kir. Felsége szokott meghajtással jelét adván a’ tisztelkedés végzetének, mi a’bevett mód szerint visszavonultunk ’s több folyosón keresztül fels. Asszonyunk elibe jutottunk , ki szinte több udvari asszonyság ’s fö udvarmestere által körülvéve, minekutána előbb mély főhajtásinkat leereszkedéssel viszonozta, királyszékébe ült; — a’ követség szónoka pedig a’ Nemzet érzeteit következőkép adta elő: Augustissima Imperatrix et Regina, ’s a’ t. „SS. et 00. Regni Hungáriáé et Partium eidem adnexarum in Comitiis congregati, ea honorilicenfissima nos ornarunt missione: ut luctus, quem ex funesto Augustissimi olim Imperatoris ac Regis Apostoliéi, Francisci Imi obitu, concepere, non minus quam votorum, quae ex ter fausto aditu regiminis Augusti Majestatis Vestrae Conjugis fovent, coram augusto Majestatis Vestrae solio simus interpretes. Fidelissimi nimirum SS. et 00. summae, in quam ex amissione Cleinentissimi ac optimi Principis et Patris, conjecti sunt moestitiae, in eo duntaxat lenimen inveniunt: quod Dei optimi munere, quemadmodum in Sua Majestate Sacratissima Augusto Vestrae Majestatis Conjuge, et Regem avitarum Regni Institutionum studiosissimum, et patrem provehendis unice subditorum suorum commodis intentum : ita in Majestate Vestra, cujus excelsa ac majestate dignissimas dotes mox a faustissime concluso cum Augustissimo Domino Nostro sacrosancto connubii foedere, suspicere, insignem item ac perpetuam benefaciendi voluntatem venerari didicerunt, non solum Reginam et Dominam, verum etiam Matrem subditorum benignissimam nacti sint. Dum itaque jussu SS. et 00. Regni Hungáriáé, Majestati Vestrae hoc nomine sincerissime gratulamur, una Majestatem Vestram imis obtestamur precibus, ut haec fidelium SS. et 00. vota clementer suscipere, Eosdemque, prout et. totam Gentem nostram, materna benignitate complecti dignetur. Qui de caetero eosdem SS. et 00. una nobiscum Majestatis Vestrae clementiae et gratiae humillime devovemus.“ (A’ kir. választ L 26 számunkban). — A’ kegy. választ mi több „éljennel“ viszonozván, fels. Asszonyunk teremét szokott tiszteletadással elhagyók; ’s- innen Ferencz Károly cs. ’s kir. főhg lakjába menénk, hol O Fens, minket szinte gyászruhában , fens, hitvesével együtt, főudvarmestereik, kamarásaiké udvari asszonyságok által környékezve fogadtanak, — a’ követség szónoka illy módon jelentvén az Ország Rendel tiszteletét ’s fájdalmi részvételét: Serenissime ’sa’t. ,,E’ summa erga Serenitatem Vestram C. R. veneratione id nobis SS. et 00. Regni Hungáriáé et Partium adnex. diaetaliter congregati dederunt negotii, ut intimum, quem ex amissione Au nstissimi olim Regis et Domini, Genitoris Serenitatis Vestrae desideratissimi conceperant, dolorem, coram Serenitate Vestra C. R. declaremus. Immortalia, quae Idem Genti Hungarae, familiae loco prorsus clementer et paterne habitae, diuturni gloriosi Sui regiminis decursu praestitit merita ac beneficia, gratissima memoria concives nostri sempiternum venerabuntur. Nec est illis aliud luctus ac moeroris ex obitu tanti Principis concepto solatium, quam quod in Sua Majestate Sacratissima Imperatore et Rege Ferdinando, Serenitatis Vestrae C. R. sangvinis communione germano , throni aeque , ac excelsarum Augustissimi olim Regis ac Domini nostri virtutum haeredem; in Serenitate Vestra C. R. vero Principem Gentis Hungarae studiosissimum, et peculiari jam inde a teneris propensione eidem benigne addictum venerentur. Dignetur Serenitas Vestra C. R. hanc, jussu et nomine Committentium nostrorum humillime factam contestationem in Suum quoque solatium benigne suscipere, resque carae Patriae nostrae potenti Sua apud Augustum