Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1009

XXXIX. Quibus li­mitibus v­­niuersam dioecesim definiuit ? 154 s. STEPHANVS cti Stephani, quam aliorum Hungáriáé re­gum opinioni Suae contraria produci pas­­sirn videret; omnia diplomata Seculi XI, testimonio D. Samuelis Bohus perperam vSus , in Suspicionem vocare non dufbita­­uit. (a) Non est, cur opinioni tam auda­ci refellendae, quod Cl. Praius egregie praestitit, diutius istic immoremur; quum alioqui plura regum Seculi XI. diplomata, Seuerius in tribunalibus examinata, pro ge­nuinis agnita sint. XLIII. Cl. Praius terminos, a Sancto re­ge dioecesi huic assignatos, sic exponit, vt initium ducat a prouincia Tolnensi,. in cuius sinibus Tape seu Tapeon, situm­­sit. Ceterum S. Stephanus primum ter­minum inchoat a Zemogny viculo, qui Ze­­mon in litteris D. Ladislai dici videtur. Hunc ex locorum positu Földvárinum putat esse Cl. Praius, (b) cuius opinionem etymon ipsimi confirmat. Terram enim, quam Hun­­gari föld dicimus, Slaui- zeme vocant, a quibus ante Hungarorum aduentuin locus ille Zemogny, vel Zemon appellatus, aeta­te Sanctorum regum idem nomen retinuerit, quod Subinde Hungari patria lingua Föld­vár expresserint. Secundus terminus ab Ozora ducit ad fluuium Lupam, quem alii Clupam ediderunt; ac sicut per Ozoram, Vzoram, Bosniae, sic per Clupam, Culpam, A. C. 1009. (a) Ap. Prai. Diatr. p, 13. 24. ^b) Hier. P. I. p. 227.

Next