Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
A. C. 44 S. STEPHANVS IOOO. = Quare neque suppositas, neque vitiatas ac interpolatas haScelitteras ab eo suisse, mihi periuadere possum. Si quid enim interpolandum censuisset ; illam cumprimis sententiam, qua tam manifeste ius patronatus Hungáriáé regibus asseritur, de quo tunc praecipue disceptabatur , resecuisset ac expunxisset. Atque haec vna fuit po* tissima ratio, cur Levakovichius ad cardinalem Aldobrandinum Scripserit, se citra consensum eius vulgare has litteras ausum non iiiisse. Sed enim Roma, veritatis magistra1, totam epistolam , adeoque sententiam etiam illam , qua regum Hungáriáé ius, in quaestionem ea tempestate vocatum , firmissime stabiliebatur , annalibus ecclesiasticis Hungáriáé , quos tunc Inchosferus conscripierat, infertam, in facie loci typis vulgari permisit; nec vllam deinceps , quod Sciam, litem Hungáriáé regibus de iure patronatus obmouit. Tanta fuit vis et efficacia Siluestrinarum litterarum, e tenebris in lucem productarum ! Cur igitur Levakovichius , euulgatis hisce litteris, aliam Hungaris opinionem ingeneraturum Se, iperabat ? nempe, quod oblationis , quod confirmationis eae meminerint. Num vero de his vocibus intrusis Suspectus haberi potest ? Id quidem si quis euictum dare velit; ostendere simul adulteratas Gregorii VII. litteras, quae huius oblationis; simul adulterata Pesztineniium comitiorum acta, quae confirmationis meminerunt , debebit. Scribit Siluester II. Regnum quoque a munificentia tua S. Petro obla-