Andreas Veress: Acta et Epistolae Relationum Transylvaniae Hungariaeque cum Moldavia et Valachia, Volumen Primum 1468-1540 (Kolozsvár, 1914)

I. Acta et epistolae. (No. 1-264.)

g. Februarii 1468] No. 3—4 3 35 3. Praha, 9. Februarii 1468. Georgius Podiebrad rex Bohemiae Mathiae regi Hungáriáé. Condolet de vulneribus in bello Moldavico perceptis, sed congra­tulatur, quod pericula felicissime evitavit. Letiora sunt gaudia, quae tristibus succedunt, quam ea, quae se ex integro animis hominum repraesentant, unde ortum est istud iam tritum vulgi sermone proverbium : «Dulcia non meruit, qui non gustavit amara» et alibi: «Dulcior est apum mage labor, 1 si malus ora prius sapor edat, gratius astra nitent, ubi nothus desinit imbriferos dare sonos». Iam pridem auribus nostris insonuit, Frater Carissime, personam Vestram hostili telo petitam lethale vulnus excepisse. Nos vero conterriti ac tremefacti tremula quidem exspectatione aliquamdiu afflicti stetimus ambigua cogitatione , suspensi. Tandem nobis innotuit Serenitatem Vram in Valachia contra hostes vel perduelles vestros feliciter dimicando optatam victoriam reportasse, vulnus autem adversa facie illatum et excep­tum, militaris animi vestri tam gloriosum praebere testimonium, ut plus inde consolationis et bellicae laudis praeconium et repetendae 1 congressionis fiduciam pepererit, quam ex ictu vel impressione dolorem. Tanto ergo maiore laetitia perfusi sumus, quanto prius ex maerore consternati. Datum Pragae, 9. Februarii, regni nostri anno decimo. (Gróf Teleki József : Hunyadiak kora Magyarországon XI. pag. 306.) 2ó 4. Esztergom, 23. Martii 1468. Mathias rex Hungáriáé conventui ecclesiae de Kolozsmonostor. Mandatum statutorium pro parte Nicolai Csupor vaivodae Transylvaniae super possessione Zsuk et aliis, pro eo, quod in Moldávia pugnavit cum rege Mathia contra Stephanum vaivodam Moldáviáé. Mathias Dei gratia rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. Fidelibus nostris conventui ecclesiae de Colosmonostra. Salutem et gratiam. Quod cum officium sit principibus, ut suorum subdito­rum meritis recte ponderatis uniuscuiusque merita condignis retri­butionibus prosequantur, sic enim et principum laudabitur prüden-

Next