Magyar Hírmondó 2. (1792. július-december)
1792-09-21
Vidi ego, Excelsi Proceres, II. DD. SS. et Ordines, vidi ego genas, oraque Kungarorum non pauca, quorum truces vereque nrartios vultus, oculosve fulgurantes turea nuper in acie perferre non poterat, prae teneritudine lacrimis eo die maduisse, vidi ego alios Canos conspersos , quorum frontes , genasque etsi senilis jam araret ruga, etsi gelidus per artus , perque venas omnes sanguis decurreret , ad hos tamen amoris igniculos penitus colliquescere. Sed quorsum ego ista commemoro ? primum quia et mihi dulce est meminisse eorum, quae hisce ift Comitiis gesta sunt, eo praesertim die, quo post hominum memoriam Hungáriáé, Begnisque adnexis feliciorem illuxisse nullum existimo, et vobis, ques eadem Patriae tenet charitas non injucundum, deinde ut quibus ista forte ignota sunt , habeant , unde et sibi privatim gaudeant, et Patriae publice gratulentur. In Francisco pio , felici Augusto Hungáriáé, Begnorumque adnexorum delicio, eum Nonis Principem diuinitus obtigisse, qui mox in ipso auspicatissimi Begiminis sui aditu, in gente Hungara , in Gente semper libera, quaenam sint veTae regnandi dominandique artes omnium pulcherrimo sane exemplo edocuit. Hereditate ille regnum hoc amplissimum consecutus est, sed aliud longe nobi» lissimum ipse in animis nostris Begnum excitavit. Hoc opus vere Begium, quod totum ipsius est, et in quo solo maxime gloriari solet, haud facile dictu est, plusne ipsi attulerit gloriae, quam nobis “xistimatioms apiid Gentes non finitimas modo , sed dissitas etiam atque a Coelo nostro remotissimas. Neque hic mihi diu circumspiciendum est, quo id , quod modo dixi comprobem. Excutite chartas publicas, Ephemerides dico, et in his deprer.detis eas passim Hungarorum laudibus personare, Hungart Tum inquam, quos olim exteri (jurene : an iniuiia non disputo) vix semi-Barbaiorum loco aijjna-