Andreas Veress: Acta et Epistolae Relationum Transylvaniae Hungariaeque cum Moldavia et Valachia, Volumen Primum 1468-1540 (Kolozsvár, 1914)

I. Acta et epistolae. (No. 1-264.)

Februarii 1474] No. 7—8 7 30 35 Leuten, Gebäuden, Tieren und anderem ertrunken sei. Und in derselben Stunden haben sich alle Berge zu Gibss, zu Turda und zu Bistricien und in dem ganzen Ertrich zu Ciculien und durch die ganz Walachia und Muldaw beweget und das Ertrich Ciculien und Silvanien bis an die gemelten Ende. (Copia coaeva. Staatsarchiv, Dresden. Edidit: Fontes Rerum Austria­carum vol. 46. pag. 171—172.) 7. [Praha], initio Februarii 1474. Articuli concepti super treuga regni Bohemiae et Hungáriáé. Reges Bohemiae et Hungáriáé cum vaivodis Valachiae et Moldá­viáé foedere pacis duorum annorum iunguntur. Item de provincia Walachiae et Moldáviáé deliberatum et conclusum est, quod dicta provincia et voivoda eius habeat veram treugam ab istis regibus et regnis usque ad duos annos integros a die praesentium, ita quod interea non inferatur ei ab altero regum vel regnorum bellum aut violentia ; hoc tamen adiecto, quod nec ipsa praefata regna aut alterum eorum sive pertinentia ad ipsa vel alterius eorum invadet, dampnificet aut molestat, alioquin pars laesa praemissa ammonitione, ut de illatis satisfaciat, poterit se defendere et contra illum invasorem et damnificatorem absque laesione mutuae pacis istorum regnorum agere, quoad compescatur. Praeterea deliberatum est, quod super iuribus utriusque regni, super dicta provincia Moldávia et dieta instituta videantur • et examinentur dicta iura aequitate requirentium, et pro quacunque parte, ibi diffinitum fuerit, nichilominus praetactae treugae observentur. (Copia coaeva. Landesarchiv, Praha. Edidit: Fontes Rerum Austria­­carum vol. 46. pag. 273.) 8. Torda, 24. Januarii 1475. Novitates de Tureis allatae ad Mathiam regem Hungáriáé. De victoria Stephani et Basarab vaivodarum super Tureas reportata, in qua a militibus Siculis et Hungaris adiuti sunt. Bassa Tureorum cum filio imperatoris Tureorum ac Alibeg et nonnullis vaivodis, sub quorum conductu erant centum milia

Next