Bartal Antal: A magyarországi latinság szótára (Budapest, 1901)

I. Lineamenta latinitatis Regni Hungariae mediae et infimae aetatis

VI Antonius Bartal Notiones, species, res a Hungaris pro ingenio, moribus, institutionibus patriis genti peculiaribus product* et multiplicat*, latiné adumbranda;, nova nomina, singulares formationes et constructiones verborum exegerunt, postularunt, protulerunt, quibus latinitatem asperserunt. Qu;e cum ita sint, facile perspicere et mente consequi possumus sermonem purum Latinum vicissitudinibus aetatum, ingenio locorum, moribus et institutis incolarum accommodatum, confusionibus, mixturis linguarum inqui­natum, contaminatum diversas et graves mutationes subisse, varias vestes, colores induisse, variis saporibus temperatum, mirabilibus vocabulis, formis — Cethegis et Scaligeris non exauditis — locupletatum et obrutum esse. Hac ratione linguae classicae Latin* quasi nova species, dialectos (‘vo­luta, producta, longinquo usu approbata et posteris tradita est, quae iure Latinitas fíegni Hungáriáé appellari potest et quae culturae millennaris cursum mömenta et fructus repraesentat et exponit. Tem­poribus procedentibus et moribus mutatis mutata sunt et verba. Verba superiorum aetatum vetustate oblita, obsoleta, generationi succedenti iam obscura vel prorsus ignota exstiterunt. Aetate nostra in locum Latinae lingua vernacula nationis restituta est; sermo lalinus ex usu recessit, ut a nepotibus hodie iam pro aliena habeatur, negligálni· et ignoretur. Qui monumenta versare coguntur, difficulta­tibus offendunt. Operae pretium est, necessitas et studia, commoda Hierarum postulant, ut grana illa per varia monumenta dispersa et sepulla ex annalibus priscis eruantur, colligantur, observentur, cognoscantur, in vitam revocentur. Iam apud avos nostros observamus desiderium, studia et cona­mina vocum harum consignandarum, conservandarum et posteris tradendarum. Scriptores nonnulli voces rariores explicatas textui inserunt, operibus suis commentarios, indices vocum adneclunt. Quos secuta sunt singula collegia, qua; ex officio vocabula ad usum necessaria con­geri iusserunt, «pia; omnia pro primordiis, rudimentis Dictionarii completi Latinitatis Regni Hungária· haberi possunt. Anno saeculi praeteriti 1787. praemium centum aureorum propositum est molitori et institutori collectionis huiusmodi vocabulorum, quae inscribenda erat: «Glossarium mediae et infimae Latini­tatis Hungaricae Ecclesiastico-Historico-Diplomatico-furidico-Oeconomico-Dicasterialis-Philolo­­gico-Reale.)) Quo proposito constitutum est, ut verba aliena forma latina vestita vel alio sensu usur­pata congerantur, Germanice, Hungarice et Slavice explicentur, posteris et nationibus externis conser­ventur et cum iis communicentur. Sed hoc pium desiderium erat. Rudimenta illa praecursorum indi­gentia praeslantissimarum vocum etiam in glossariis celeberrimis desideratarum laborant. Ihre indi­gentia stimulabat, ut hae in congerie dispersae reliquiae contrahantur et in unum corpus cogantur. Huius necessitatis litterariae et publicae explendae desiderio, studio et cura philologi nostri ex longo sollicitabantur, sed variis difficultatibus retenti negotium rei aggrediendae et perficiendae differre coacti sunt. Tandem consilio vocum colligendarum et in unum corpus redigendarum a principibus philologiae, D. Aemilio Tiiewrewk de Ponor, D. Henrico Finály et D. Alexandro Imre, D. Stephano Hegedűs, concepto, proposito et delineato hortatuquae et cura eorum ab Academia Litterarum Hun­­garica approbato et promoto anno 1894. ineunto opus hoc conficiendum infrascripto est mandatum, qui molem monumentorum litterariorum hoc fine pervestigavit et adiunctis primitiis nonnullorum philologiae studiosorum congeriem, vim magnam vocabulorum oblivione lectam resuscilavil, et coa­cervavit iliaque interpretatione classica Latina et Hungarica — et ubi necesse erat — etiam Italica, Gallica, Germanica, Slavica, illustrata loco auctoris allato confirmata in ordinem alphabeticum redegit. Qu* collectio pro supplemento glossariorum Du Cangii, Forcellinji et Dieeenraciiii habenda — et non solum doctis, sed etiam officialibus huius generis dictionario indigentibus commodo usuique

Next