Bunyitay V. - Rapaics R. - Karácsonyi J. (szerk.): Egyháztörténeti emlékek a magyarországi hitújítás korából - III. kötet, 1535–1541 (Budapest, 1906)

82. Hodrusbánya, 1536 februárius 11.

Vestre Sacratissime Maiestatis fuit comes itineris nostri is presen­tium exhibitor dominus videlicet Sigismundus, aulicus Vestre Maiestatis, qui ob respectum vestre Sacratissime Maiestatis nobis optimam fecit societatem et conduxit nos Tridentum usque, uti Vestra Maiestas Sacratissima nobis dixerat. Gratias igitur agimus immensas Vestre Maiestati, que nobis dignata est providere de idoneo comite, suplicamusque eidem, velit Sua Munificentia Regia rependere huic bono viro labores, quos nobiscum pertulit iuxta mandatum Vestre Sacratissime Maiestatis. Sumus nunc hic Tridenti, Sacratissime Rex, et cogimur relinquere comitivam reverendissimi domini Nostri Cardinalis Tridentini, tum ob absentiam reveren­dissimi domini Lundensis, Oratoris Maiestatis Cesaree, tum potis­simum ob adversam valetudinem alterius nostrum, Quinqueeccle­siensis videlicet, qui incidit in dolores pedum, postquam huc appli­cuit, propter quem casum uterque cogemur Bononiam usque navigio devehi. Accelerabimus tamen iter nostrum, quam maximé poterimus, ut eo citius bene terminemus res regni Hungarie, quod avide expectat a nobis bonum finem. Maiestatem Vestram sacratissi­mam Deus conservet semper felicem et incolumem. Ex Tridento 17. Januarii 1536. E. V. M. S. Servitores et capellani humiles Fráter Franciscus de Frangepan mp. 5. Brodfarics], Quinqueecclesiensis scripsit. Kívül: Sacratissime Regie Maiestati Romanorum etc. domino clementissimo. Egy ív papír első oldalán két piros zárópecséttel, a kisebbik Brodaricsé, a paizs felett három betűvel SB .. a harmadik betű, valamint a paizs czímere bizonytalan. — Bécsi cs. és kir. házi stb. levéltár: Hungarica. 1536. Jan. 32. Közli: BUNYITAY VINCZE. 82, Hodrusbánya, 1536 februárius 11. (sAchatius Hensel Hodrieziensis ecclesie ministerr> kéri << Magister Joannes Tropper Schemniciensis ecclesie vere Episcopusn-t, eszközöljön ki számára Selmecz­bánya városnál legalább heti 25 dénár fizetés-javítást. uAchatius Hensel Hodrieziensis ecclesiae ministerv rogat amagistrum Joan­nem Tropper, Schemniciensis ecclesie vere episcopumv, ut apud senatum municipii Schemniciensis pro se auctionem stipendii saltem 25 denariis hebdomatim obtineat. Eredetije Selmeczbánya levéltárában. Fase. XXV. Közli: Dr. KARÁCSONYI JÁNOS.

Next