Márkus Dezső (szerk.): Magyar Törvénytár 1000-1895. 1740-1835. évi törvényczikkek - Corpus Juris Hungarici. Millenniumi emlékkiadás 7. (Budapest, 1901)

A Ferencz alatt alkotott törvényczikkek (1792-1835)

352 Francisci deer. a. 1 SOI. (V.) opere resultantia, in rata parte concurrere nolentium eousque in sequestro tenere, donec impensos sumptus sequestrati proventus com­pensaverint. ARTICULUS 18. De praestanda jurisdictionibus illis in­demnitate, quae sub regimine impera­toris Josephi II. ad fundum concurren­­tialem et deperditalem summas pecu­niarias administrarunt. Publicis regni jurisdictionibus illis, qu® sub regimine Josephi II. imperatoris ad concur­­rentialem et deperditalem fundum summas pecuniarias contulerunt, relate ad id, quod per eas prsestitum est, semet indemnisari pe­tentibus, Sua majestas sacratissima clementer declarare dignata esti: §. 1. Quod apud consilium regium locumte­­nentiale benigne dispositura sit, ut de praestita fundi concurrentialis, et deperditalis quanti­tate, requisitam altefat® Sua: majestati praestet informationem, eaque accepta, clementissimam postulati hujus rationem habere dignabitur. ARTICULUS 49. Relate ad Hungaricorum productorum in proprias regnicolarum necessitates ad vicinas Suae majestatis provincias in et evehi solitorum, a tricesimis, et teloniis immunitatem articulus 14. 1723. reno­vatur. Ad duplicem regnicolarum in eo positam querimoniam: quod in obversum articuli 17. 4630. 46. 1662. et 44 1723. a productis Hungaricis in necessitates suas proprias, et demesticos suos usus ad vicinas Su® maje­statis sacratissimae sceptro subjectas provin­cias, Austriam utpote, Styriam, et Moraviam, in- et evehi solitis, in ejatibus tricesimis et teloniis taxentur: Sua majestas sacratissima clementer declarare dignata est: §. 1. Benigne semet curaturam, ut citatis egibus: signanter vero artic. 14. 1723. satisfiat. ARTICULUS 20. De damnis, per fluens sabulum causari solitis, avertendis et de modo, plagas eodem occupatas, utiles reddendi. Cum in pluribus regni partibus observetur fluens sabulum, nulli prorsus usui deserviens, integros tractus ad plura milliaria protensos, occupare, utiles terras de die in diem ampliori ac rapaciori progressu incolarum usui eripere, jamque integra territoria sterili sabulo oppressa esse, Ut mali hujus ulterior progressus, salvo proprietatis jure, opportunis mediis, et ea, qu® public® utilitatis respectus exposcit, efli­­cacia impediri valeat, Sua majestate sacratis­sima benigne annuunte, status et ordines con­stituerunt : §. 1. Ut, si communibus sabulosis plagis de sistendo per sylvarum implantationem, vel alia quacunque ratione ulteriori sabuli fluxu, compossessores inter se convenire non pos­sent, ad instantiam partis, qu® hujusmodi plantationem suscipere vellet, jurisdictio vice­­comitem cum sibi adjungendis exmittere de­beat, idemque pr*missa literatoria insinuatione, instituta sabulos® territorii partis investiga­tione, et dimensionis, plantationisque necessi­tate comperta, ratam cujuslibet a proportione actualis intravillani possessorii, in pr®dds vero ratalitatis manu geometrica, modo provisorio, quin semet ad disquisitionem jurium immittat, aut per hoc legalibus aliorum juribus pr®­­judicetur, adeoque juris via etiam quoad le­galem proportionem in salvo relicta, exscin­dere, super operato vero suo universitati comitatus relationem pr®stare teneatur. §. 2. Partiéul® cespitos® pariter communes, qu® ejusmodi sabulo interjacent, ex calculo plag®, qu® emendanda suscipietur, non sub­ducantur ; verum rat® illius, cui obtigerint, includantur. Vice-comes tamen reflectet, et jurisdictiones invigilabunt, ne sylvarum plan­tatio pro pratextu restrictionis pascui, ubi illud alioquin insufficiens esse dignosceretur, ullo in casu deserviat. §. 3. f.um pascuatio sylvarum incremento absolute obstaret, h®c in plagis, qu® implan­­tat® sunt, usque dum arbores ad eam altitu­dinem excreverint, ut pecora inter has absque nocumento pasci valeant, sub poena violenti® attentari prohibeatur, quoad damna vero per furtivas succisiones, aut decorticationes illata, prsvigentes leges observentur. §. 4. Pro casibus renitenti® aut turbationis, provisione articuli 23. 1802. §. 3. huc quoque extensa.

Next