Erdélyi Híradó, 1837. július- december (második félév, 1-52. szám)

1837-10-14 / 30. szám

255 mabant, accensere voluerunt, me eisdem In­clitis Sstibus et OO-bus aeterno gratitudinis officio obstrictum esse senserim , multumque locata taliter in me fiducia me delectatum Fu­isse diffiteri nequeam, spectato nihilominus eo, quotnam numerentur viri, non solum maxi­mis animi dotibus et virtutibus insignes, sed praestantissimis etiam factis et mentis clari; quamve sint exilia illa, quae pro tenuitate mea summo terrae Principi et patriae dulcissimae hactenus praestare potui servitia : tantum ab­est ut ad summum Transj Ivaniae honoris et dignitatis fastigium vel cogitatione aspirare prae­­sumserim, ut potius vel eo, quod proposito­rum numerum ingredi meruerim, locupletis­simum inpensorum hucdum conatuum prae­mium me consequuium arbitrarer. Quare, dum Suae Sacratissimae Majesta­ti altissime visum est, in sequelam praeviae Inclytorum Statuum et Ordinum liberae ele­ctionis sublimi hac dignitate me exornare, sa­ne sive muneris spectem sublimitatem , sive be­neficii magnitudinem, mirari deberem , qua ratione summa baec clementia in meam im­becillitatem profundi potuerit? nisi ex innu­meris, quae babeo mirificae Serenitatis Vestrae Regiae in me beneficentiae et singularis be­nignitatis documentis argumentando , convictus essem: Vestram Regiam Serenitatem paternum augustissimi Principis cor, alta sua interposi­tione, eo flexisse, ut me indignum, ad ardu­um boc simul et honorificentissimum muous evocaret. Sincerum in me erga patriam ardere a­­morem , incorruptam in cuncta legalia Princi­pis mei desideria vigere fidem , legalique via omnia mea me reipublicae sacrare paratum es­­se, conscius equidem mihi sum; tanta nihilo­minus est Suae Majestatis Sacratissimae ist­­haec clementia, tanta Inclitorum Ssuum et OO num libera mei electione in me contesta­ta benevolentia, ut exigua illa, quae fors e­­xistunt mea merita, nequidem in consideratio­nem venire posse ultro agnoscere debeam. Homagiali ergo in devotione, eaque, qua subditum licet, animi submissione adoro Au­gustissimi Principis eandem hanc clementiam eonceptamque ex ea venerationem , et ex be­neficii magnitudine gratitudinem , si Deus vi­res largiatur, factis comprobare, altissimae­­que expectationi adamussim respondere, adni­­snrus sum. Nunquam satis aestimandam Incly­torum Sstuum et OO-num propensionem et benevolentiam omnibus , quibus adhuc mihi vi­vere dabitur diebus, memori animo recolam, omnes conatus eo directurus, ne unquam In­clytos SS. et OO. poenitere possit, quod fi­duciam in me locaverint. Onus quidem, quod cum munere Guber­natoris connexum est, atlantaeos requirit hu­meros, cui ferendo meos impares esse sentio, magnum nihilominus ardui hujus muneris le­vamen erit, amorej et benevolentia Inclytorum Ssuum et OO num frui, et facili ad augusta imperia voluntate in gerendis negotiis fulciri j magnum levamen et per id accessurum est: quod Sua Majestas Ssma pro suis Consiliariis viros candida in Ppem fide , amore ac pietate in patriam, prudentia denique, zelo, et saga­citate conspicuos, benignissime constituere di­gnata sit, quorum nobilem in promotione ai­­tissimi servitii ardorem a longiori tempore ex­pertus, spe firmissima fruor fore , ut unitis vi­ribus in posterum etiam, ea quae nostrarum erunt partium, pro virili exequamur, et al­­tissimae exspectationi , locataeque in nos per Inclytos SS. et OO. fiduciae respondeamus. Nova hodie paterni Serenitatis Vestrae Regiae in me affectus iterum accipio monumen­ta , in corde meo nunquam obliteranda , dum neo adepto huic muneri per sublimem Sere­nitatis Vestrae Regiae Personam me admove • ri fortuna mihi obtigit. Pro qua benignitate dum illimitatae meae gratitudinis tributum Se­renitati Vestrae Regiae in conspectu regni per­solvo , una meo, totiusque neo constituti gu­­bernialis consilii nomine, Eandem Vestram Serenitatem de eo persvasam esse demisse o­­ro: nos inconcussam fidem et fidelitatem erga Suam Majestatem Ssmam Dnum et Ppem no­strum clementissimum , regnantemque Augu-­­stissimam Domum non solum usque ad ulti­mum halitum illibate conservaturos, verum ad seros etiam posteros transmissuros , et quae­­cunque ad emolumentum hujus regni proficua ad Suae Majestatis benignas intentiones explen­das utilia cognoverimus, nos acturos esse ea fide, qua nulli Suae Majestatis subditorum ce­dere volumus. In reliquo Serenitatis Vestrae Regiae ul­teriori benignitati et gratiis me, intimumque hoc Consilium suppliciter devoveo. Inclytorum Sstuum et OO-num propensioni, benevolentiae , et fraternis affectibus impensissime commendo.

Next