Jelenkor, 1836. január-december (5. évfolyam, 1-104. szám)

1836-05-04 / 36. szám

144 suo, exhausturam, futuris Comitiis inomisse referat. In ho: um itaque nexu summefatam Suam Maj. S. redaclionem recenter propositi per D. SS. et 00. §i 6i benigne probare; etsi vero huic ipsi quoad negoti­um illud in toto suo complexu ad pertractationem regnicolaris Deputa­tions releganti provisioni id futurum erat maxime consentaneum, ut quod novitus addendus §us 7us de condescensionis militaris immuni­tate habet, ad tempus assumendi, quod in futuris Comitiis, per ean­dem regnicolarem Deputationen) exhibebitur, operati, dilatum fuisset, non tamen refragari Suam Maj. S. ut tam 7us penes addendam in ea hujus parte, qua de futura Comitiorum dispositione sermo est, altissi­­mi annutus mentionem, quam recens propositi 'Ais et lOus §i, eodem de caetero, quo altissimae approbationi Suae substrati habentur, cum fenore, Legum tabulas ingrediantur, in reliquo etc. Posonii die 28a mensis Aprilis 1836. Kir. válasz a’ polytechnicum intézet és készítő iskolák iránt küldött fölirásra: É Repraesentatione DD. SS. el 00. ddo. 28-ae Aprilis a. c. intellexisse Suam Majestatem S. illud DD. SS. et OCX, quo prove­hendae culturae nationali per constabilienda scholarum Praeparandiarum Realium et Polytechnicae Instituta intenti sunt studium; Eandemque paterna prorsus ac irremissa in ea, quae propagandae, augendaeque culturae, et industriae nationali inserviunt, sollicitudine düctarn, pro munere Suo Regio benigne curaturam> ut praememorata instituta, quantum per adjuncta licuerit, coalescant; projectatae itaque hanc in rem legis necessitatem haud subversari. In reliquo etc. Posonii die 29. mensis Aprilis 1836. Kir. válasz az april 18kán fölterjesztett fölirásra: Altefatam Suam M. S. in ordine ad ea, quae D. SS. et 00. de­missa Repraesentatione Sua de 18-a currentis, quoad benignas Reso­lutiones Regias de 20-a Novembris a. p. attulerunt > porro quoque de eo penitius persvasam, quod avita Constitutio non secus incolumis esse possit, quam si id, quod articulus 3-lius 1827. observandarumque Le­gum studiosissimus animus Suus pro Regiorum et Regni Jurium inte­gritate cavet, sollicite observatum fuerit; in specie sequentia DD. SS. et OCX significanda benigne jussisse. Et quidem ad I. et IV. ex tenori­bus paulo ante provocatae benignae Resolutionis Regiae palam esse, quae sil summefatae Suae M. S. circa id, ut Commissio in articulo 5-to 1830. nominata, creditam sibi provinciam primo quoque tempore ex­pleat, altissima mens, adjuvandis per opportuna quaeque media Com­missionis illius lucubrationibus clementissime intenta; cujus relatione Sibi substrata, altefatam Suam M. S. benignam Resolutionem Suam impertituram esse. Ad II. Comitatuum Szolnok mediocris, et Kraszna, Districtus item Kővár, et partis Comitatus Zaránd reapplicalionem, quam DD. SS. et 00. medio demissae Repraesentationis Suae ddo. 30- ae Martii 1833. fundamento articuli 18-i: 1741 et ad effectum hujus sollicitarunt, aequitate petiti per altefatam Suam M. S. agnita, perinde in sensu praeprovocati articuli clementer resolutam haberi, ex iis, quae DD. SS. et 00. ddo. 20-ae Novembris 1835. ad punctum hoc inti­mari benigne jusserat, manifestum esse; quoad ea proinde, quae de modo effectuandae reincorporationis hujus medio novissimae Eorun­dem Repraesentationis allata sunt, Eandem semet ad positivam prae­provocati articuli 18: 1741. dispositionem, exemplum item Divorum Antenatorum Suorum, ex quibus Ferdinandum I., Rudolphum II. et prae aliis maxime Proaviam Suam de integritate Regni postliminio asserenda immortaliter meritos esse constat, et quam hi, teste etiam articulo 24: 1751. cum gratissimi SS. et 00. Regni animi significatione premebant viam, hisque conformem ddo. 20ae Novembris a. p. Re­solutionem Suam referre, et in conformitate praecitatorum articulorum 18: 1741. et 24: 1751. reincorporationem illam integraliter effecti­­veque per altefatam Suam M. S. procurandam, hocque ipsum mox nunc inarliculandum esse; actuali praeattactarum Partium statu, usque effectivam reincorporationem, cujus accelerationem Sua M. S. Sibi curae habitura est, •— et super quaestionibus, quae in nexu hujus emergere possent ferendam pro re nata ulterioris Legis provisionem, nullam utique alterationem subituro. — Ad 111. Latere Dominos SS. et 00. non posset id, quod articuli 11 : 1792. sancitum est, ex illa Majorum suorum providentia quod consilia sua sic demum majori cum efficacia in rem conferre valeant, per Regiam etiam Majest. probata, profectum esse; quae quidem gravissimi momenti ratio, quum etiam nunc subsistat; altefatam Suam M. S. dispositioni praeltactae Legis porro quoque inhaerere. — Ad V. Operatum concernentis versus Sljriam et Carnioliam exmissae Deputalionis circa metas inter Re­gnum Croaliae et Ducatum Styriae Districtum item Fluminensem et Carnioliam per altefatam Suam M. S., quod ex b. Resolutione Ejus de20a Novembris'a. p. ultro apparet, approbatum, et velut ad integritatem Archivi Regnicolaris spectans, eorsum sua via transpositum esse; desiderata proin super melis illis specifica informatione ex eodem promte suppetente; in reliquo Suam M. S curae habituram esse, ut quae pertractandae decidendaeque supersunt quaestiones, ocyus determinentur. — Ad VI. Cum saepius provocata de 29a Novembris a. p. benigna Resolutio Regia intuitu terreni Répás et di verticuli Kéthely, praesentisque confiniorum Status edita, ad ea quae divus altefatae Suae M. S. Genitor annis 1827. et 1830. benigne declaravit, disertis plane verbis provocet; exhinc suapte consequi, illud etiam, quod medio benignae Resolutionis dd. 1lae Aprilis 1S27. in nexu benigni Re­scripti Regii, tam Consilio R. Locumtenentiali, quam ipsi etiam Co­mitatui Sümeghiensi de 8a Januarii 1808. exarati, intimatum est: praefatum quippe terrenum Répás et Kéthely integrantem ipsius Regni Hungáriáé partem constituere, neque ad Croatian) pertrahi, verum, ubi ratio Status Monarchiae sublationem Generalalus Varasdinensis admiserit, terrenum Répás et diverticulum Kéthely priori Jurisdictioni Comitatus Sümeghiensis subjiciendum fore, altefatae quoque Suae Matti. S. sacrum et illibatum esse, in reliquo Eandem summefatam Suam Majestatem Sacratissimam studii illius, quo legali Regni hujus independentiae, in sensu conditarum eatenus fundamentalium Legum conservandae incumbit, sat luculenta, vel medio Comitiorum horum tempore edidisse documenta, atque per hoc id etiam affatim probatum esse, quod in quaestionibus, quae se ad Regni hujus jura referunt, momenta benignarum Ejus Resolutionum ex ipsis legibus, ac in specie quantum ad punctum hoc allinet, ex claris articuli 18: 1741. in ipsa etiam praesenti DD. Statuum et OO. Repraesentatione provocati tenoribus , illis item, ex quibus articulus hic coaluit,tractatibus, vim et genuinum sensum ejus uberius perhibentibus, et ea denique, cujus summam esse oportet considerationem, securitatis publicae ratione, in adjunctis uti ea in praesentiarum quoque sunt, aliquam respectu mediorum, quae sa­­pientissimo constabilita consilio habentur, ac signanter relate ad confinia , quorum quidem Institutum summe necessarium esse, ipsi quoque Do­mini SS. et 00. ultro recognoverunt, alterationem suscipi vetante, petita sint; Suam itaque Majestatem S. hisce praeprovocatae b. Re­solutionis Suae principiis cum eo insistere: relate ad Nobiles in confiniis, cohaerenter ad Resolutionem die 2 Ima 1827. adIV. particularium Croatiae editam, Suam M. S. ultro benigne provisuram, ut attactis inibi Legibus satisfiat; quoad civitatem vero Segniensem mox atque pertractationes de suborta circa territorium ejus quaestione pendentes, superate fuerint, benignam Ejus Resolutionem subsecuturam esse._Ad VII. Quoad ea, quae Domini SS. et 00. in negotio salis proposuerant, benigne desi­deratura erat altefata Sua M. S., ut tractatuum, quibus objectum hocce anno 1741. gerebatur, et his tam in forma, quam in merito penitus correspondentium articuli 34. Diaetae ejusdem tenorum; actorum prae­terea, ex quibus art. 2« : 179^ rogatus, et bibentibus eorundem Ma­joribus, sanctione Regia clementer donatus est, penitior habita ratio fuisset; ex his enim evidentissimo criterio constat quid de benignissima Divi Genitoris, Suaque in rem praesentem edita Resolutione tenendum sit; dum itaque altefata Sua M. S. Semet porro quoque ad hanc pro­vocat, quantum in reliquo ad propositum Sibi de praevaricationibus cum sale art culum attinet: contentis in eodem provisionibus objectum isthoc plene non exhaurientibus, et scopo asserendae regalibus salis proventibus securitatis, altissimaeque ejusdem, ope benignae Re­solutionis de 2()a Novembris a. p declaratae menti non omni exobtutu respondentibus; summefata Sua M. S. Semet relate ad exercitum in casibus hujusmodi per Cameram Suam Regiam judicatum, ad po­sitivam articulorum Sigism. Decret. II. 20. ct 29. 1548. dispositionem, praeprdvocatamque b. Resolutionem Suam refert. —• Ad IX. et X. b. editae Resolutioni Suae inhaerendo. — Ad VIR. et XI in nexu prae­missorum significari henigne jubet; intellexisse Dominos SS. et OO. ex eadem b. Resolutione, altefatam Suam M. S. projectis articulorum quoad correlationes privatorum anno 1S27. propositis Suum ideo re­cusasse annutum, quod intime convicta sit, haec absque eo, quin fortunae nexusque et correlationes privatorum in novas praecipitentur convulsiones, et mala in b. Resolutionibus Regiis de 21 a Martii item 10a Maji et 2Sa Julii 1827. attacta multo etiam magis ingravescant, elevari in Legem non posse: qua quidem justa sollicitudine animum altefatae Suae M. S. nec ea, quae recens repraesentata, in basi autem maximam partem iisdem, quibus projecta illa de anno 1827. superstructa principiis sunt, liberant; Eadem proin semet ultro etiam ad praepro­­vocatam b. Resolutionem, factamque inibi de pecunia chartacea nunquam exmiltenda, benignam sponsionem refert. — Ad XIII. et XIV. vero datam Dominis SS.etOO.de Legibus in genere, ac in specie illis etiam, quae objecta punctis his comprehensa concernunt, observandis fidem, porro etiam confirmat. In reliquo. Posonii die 29. mensis Aprilis 1836. Kir. válasza’ korona-őrök választatását illető törv. czikkelyre: Medio demissae Dominorum SS. et 00. ddo. 28ae currentis exaratae Repraesentationis altissimae ratification) substratum, de Con­servatoribus Sacrae Regni Coronae articulum, altefatam Suam M. S. in merito clementer approbare; quoad texturam vero ad solitam cum Cancellaria Sua Regia Hungarico Aulica concertationem relegare digna­tam esse. In reliquo. Posonii die 29a mensis Aprilis 1836. Kir. válasz az april 29ikcn fölterjesztett fölirásra: Quae per Dominos SS. et OO. in demissa Sua quoad technica facilitandorum commercialium transportuum adminicula, per Hungáriám et adnexas Partes privatorum, ac societatum impendiis introducenda de dato 29ae Aprilis a. c. novitus substrata Repraesentatione, signanter vero adnexo ei articuli projecto circa removenda ab operibus his impedimenta, rationemque defigendorum pensorum benignae Suae eatenus die 23a Aprilis a. c. editae Resolutioni, declaratisque in eadem principiis con­­formiter via administrationis publicae jam nunc procuranda Lege sanciri proponuntur, altefatae Suae Mtti S. clementissime probari; Eandem tamen simul porro quoque benigne desiderare: ut cum ulterior hoc in objecto pro evolutione adjunctorum ferenda Legis dispositio ad partes providentiae futurae Legislationis, meritum hoc, uti dubitari nequit, ea, qua par est, sollicitudine prosecuturae pertineat, illa quae in §§is propo­siti Articuli lo 3o et 4o ultra praesentis temporis rationem semet ex­porrigunt, et irre flexe ad prosperum, quem identidem declaratae pater­nae Suae Majestatis S. inlentiones accedente salutari, quae suo quoque benignissimo annutu probatur, Legis hujus provisione, promittunt, suc­cessum, ea quodammodo, quae futurae Legislationi integra manere de­bent, praeoccupant, e tenoribus praeprovocatorum §orum emaneant, projectumque articuli huic Suae benignae menti conformandum, et cum Cancellaria Sua Regia concertandum, altissimae Suae ratification! indilate substernant. In reliquo etc.Posonii die 30. mensis Aprilis 1836. Kir. válasz az april 24ikén küldött fölirásra: Altefatam Suam M. S. Articulis mediante demissa Dominorum SS. et 00. de dato 24-tae Aprilis a. c. Repraesentatione substratis, in quantum horum tenore filiis Baronis condam Joannis Hiller, Baroni Andreae Rosen, et Baroni Andreae Pley restantes titulo taxae indige­­natus, perprius iisdem jam lege collati, obtingentiae relaxandae pro­ponuntur : Comes vero Augustus Leiningen-Westerburg, ac fratris sui germani filius Christianus itidem Comes Leiningen-Westerburg; Au­gustus Burgberg du Mont-Beaufort, et fralres ejus germani Joannes, et lo-natius Burgberg du Mont-Beaufort; Baro Friedericus Montbach; Baro Augustinus Slvrtnik; Josephus Niesner de Graevenberg; Comes Paulus Brigido; Baro Felix Jöehlinger; Joannes Sternfeld; Joannes Sardagna de Meanberg; Barones Joannes, Carolus, Josephus et Hen­­i’icus Paccassi; Baro YVenceslaus Gaerstaeker de Simplon; Baro Ca­rolus Fridericus Bibra; Ludovicus Christianus Reissig; Barones Joan­nes et Peregrinus Poeck; nec non Rudolphus et Eduardus Wivenot, penes relaxationem integrae taxae in numerum Indigenarum cooptandi declarantur, benignum assensum Suum cum eo clementer impertitam esse: ut benigni hujus Sui annutus diserta in Articulis illis fiat mentio; benigne porro assentiri altefatam Suam M.S. ut Baro Ludovicus Mandel;

Next