Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1033

A. C. 1033. 420 S. STEPHANVS vt etiam ingrediens fcholas, quae tunc in Al* la regali erant famofae, accerferet doSlorem fcholarum, et adiuuaret eum. Qui veniens Albam, peraSlo apud regem negocio, intrauit fcholas, vbi erat quidam Teutonicus, nomine Henricus, qui erat puerorum vice magisier. Quem quum alloquutus fdijfet, et praebuijfet ille affenfum; continuo fur gens , acceptis li­bris fuis, Venit cum eo ad epifcopum. Su­­fcepit autem illum gratanter epifcopus; et confiituit eum principem leffiorim jcJiolaribus; TValterus autem praeerat illis in cantu. Si tam procliuis ad litteras ediScendas princi­pio statim gens Hungarica suit; mirum non est, tam familiarem illi linguam Latinam euasisse, vt hac laude semper eminuerit. Ad sirmandam Chrisii sidem, quam in sua dioecesi tanto sudore plantauerat, gemi­num praesidium S. Gerardus adhibendum censuit; litterarum studium, de quo hacte­nus, biographum audiuirnus, et ardentem in Deiparam pietatem, de qua biographus idem ita loquitur: (a) Crefcente igitur nu­mero fidelium et clericorum, ecclesias vir Dei per vrbes singulas aedificauit; principa­le autem monasierium in honore beati Geor­gii martyris ad litus Morcjsi (Marusii) flu­minis consiruxit; atque inde Morosienam fe­dem appellauit, quam beatus rex Stephanus muneribus dotaliciis notabiliter ditauit. In quo monasierio ad honorem matris Dei falua­­toris venerabilem aram erexit, ante quam ar­gen- (a) Cap. XIII.

Next