Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
A. C. 1000. 62 S. STEPHANVS dere 9. marcas, 3. vncias. Laudatus Revaius, interposita lapidum interpretatione Symbolica, haec porro Subiicit: (a) Ab aurium naturali parte vna , quatuor *, ab altera totidem gemmae pretiofiores, ofto ex catenulis aureis dependent, appendicum veJuti loco, quae a.d lenem siacri capitis motum mutua quafi harmonia fesie commonent. - Nona vero singularis a pojieriore parte coronae , qua occiput circumdat, appenfa catenulae, in modum reliquarum confpicitur. Ait porro Reuaius , nouem has catenulas , nouem item maiuSculis vnionibus radicantes pinnas , nouem regnorum, Sacrae coronae iuribus obnoxiorum, potestatem ac splendorem indicare ; quasi nempe praesagio quodam coelesti iam tunc indicatum fuisset, Sacrae huic coronae Dalmatiam , Croatiam, Sclauoniam, Ramain, Galliciam, Lodomeriam, Semiam, Cumaniain, Bulgáriám aliquando Subiiciendam esse. Sed vtcumque hoc sit, si descriptionem imperialis Graeci diadematis et regii Hungarici contendamus; hoc illi simillimum esse, dubitare non possumus. Thesaurus hic incomparabilis oliin custodiae canonicorum Albensium credebatur; his vero prouinciam, multis periculis obnoxiam, subinde deprecantibus , Visegradum transponebatur; demum, Turearum metu, PoSonium traductus , duum-viris custodiendus committitur , qui iureiurando Semet obstringunt, (a) Edit, Schwandt. p. 468- st 825.