Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. III. Complectens res gestas Colomani, Stephani II., Belae II., Geisae II. (1780)

1102

REX IX. 145 nit, certisque monumentis, quae iam ae­tate Lucii non exstiterant, didicisset. V­­Surpatus a Colomano titulus Dalmatiae hoc anno; datum item ecclesiae Spalaten­­st priuilegium anno Sequenti Suadent, S pa­lati deditionem non esse differendam , vt Lucius vult, ad A. C. 1105. Hic quidem obiicit auctoritatem biographi B. Joannis, episcopi Traguriensis, ex quo constat, prius Iadram obsessam a Colomano fuisse, deinde Sibenicum ac Tragurium eumdem cum B. Ioanne prosectum esse. At bio­­graphus ille nusquam asserit, vel ad haec loca Colo manum hostiliter accessisse, vel Spalatum tunc obsedi lse. Non igitur bio­­grapho huic repugnabimus, si cum archi­­diacono prius a Colomano Spalatum ad deditionem adactum fuisse dicamus, ac eius expeditiones ita distinguamus , vt prima Petrum caesum Croatiamque mari­timam occupatam, altera Spalatum dedi­tione captum , tertia ladram obSessam ac ad officium reuoeatam esse statuamus. Sic enim Sua constabit sides etGaulredo, qui Belgradum Hungarici iuris fuisse docet A. C. 1097* et archidiacono , qui Croa­tiam deditione captam A. C. 1102. Spa­­lato vero pariter dedito, Colomanum in Hungáriám reuerstim esse perhibet A. C. 1103. et monumentis antiquissimis, quae quidem Colomanum Iadram triumphaliter ingrejsium esse loquuntur A. C. 1105. pri­us tamen illum et Iadrensibus, et Spala­­tensibus diplomata dedisse, titulumque Dalmatiae regis vSurpasse, testantur. Haec Tóm. III. K Sane A. C. 1102.

Next