Fraknói Vilmos: Oratores pontificii in regis Hungariae Curia: 1524-1526 (Budapest, 1875)

Arduis illis temporibus, quum illucescente novo — ut aiunt — ævo præter imminens religionis discidium, principum contentiones bellis incensae fere perpetuis, Turearum vero, Orienti tum jam late dominantium, incur­siones in dies ampliores, rempublicam christianam Occidentis in praeceps darent: providum Numen illos Ecclesiae praefecit Pontifices, quos virtus ac sapientia ad munus S. Sedis — fatis gentium ordinandis cœlitus institutae — digne obeundum, apprime finxit idoneos. Agmen illorum quam qui dignissimus duxerat, Adrianus fuit P. VI ; Ultrajectensis prius Archipræsul-Cardinalis, paedagogus Carolo V. additus, mox etiam a consiliis ejusdem intimioribus, defuncto Leone P. X. col­legii purpuratorum universis suffragiis electus est, quod hic tam vitae illibatis moribus, quam etiam eruditione summa, rerumque usu explora­tissimo, facile princeps extitisset.1 Vix ille gubernaculum Ecclesiae capessierat, quum nil cunctatus, ab illis mox auspicatus est institutis, quibus et motus religionis componere, et abusus in Ecclesiam sensim irrepentes abolere, et auctoritatem Cleri jamjam nutantem rursus confirmare se posse speraret. Praeterea alacri mente illud quoque praedecessorum suorum amplexus est consilium : ut principibus christianis in concordiam societatemque redactis, bellum ad populos a jugo barbarorum libertati asserendos, novis viribus instauraretur.2 In hisce vero studiis prosequendis, Hungáriáé, ob situm conditionem- I. 1 Leopoldus Ranke, celeber Germaniæ historiographus, sæculi XVI. monumentis nixus, hæc de Adriano scribit: «Einen würdigeren Mann hatte die Wahl lange nicht getroffen. Adrian war von durchaus unbescholtenem Ruf, rechtschaffen, fromm, thätig, sehr ernsthaft. .. voll wohlwollender, reiner Absichten, ein wahrer Geistlicher.» (Die Römischen Päpste im XVI. und XVII. Jahr­hundert. I. 93.) 2 Pontificis Adriani VI. biographiam recentissime, erudito opere elucubravit: Constantinus Hofier. (Papst Adrian VI. Viennæ. 1880.)

Next