Magyar Hírmondó 2. (1792. július-december)

1792-09-21

íüm Tecitaretur, animaduertereturque a Patribiis quaedam sic, vti optare quidem, sperare tarnen nunquam poteramus , manu regia expuncta j atque emendata esse. Edicite quid Vobis animi fuit, cum videretis Status , et Ordines inopinato hoc Beneficio veluti numine quodam tactos , repente vocem in Coelum tollere, repente abiectis subseliis , vna omnes , ve­luti si Hannibal esset ad portas cateruatim foras é Curia proruere, per compita , perque vicos et pla­teas , qua quisque poterat, sui, dignitatisque suae pene oblitos ad regiam faustissimas inter (quas gra­­titudinis vis expresserat) acclamationes convolare? edicite, quis vbbis tunc sensus fuit ? quis stupor? quae admiratio ? Cum videretis Regem inusitato hoc exem­plo mirifice delectatum, confluentibus ad se Statibus, et Ordinibus mox obviam procedere; non solium petere, non ad Majestatem se inore majorum com­ponere, sed veluti si unus ex popularibus esset j mox promiscue se turbae immiscere, modo hos, mo­do illos blandius appellare, omnes ceu charissima sua pignora paterno sinu confovere profiterique nihil sibi dulcius accidere posse , quam si liceat non ut Re­gem inter subditos, sed Vt amicum inter amicos perpetuo Versari. O praeclarum illum diem , quo Principem inter, Populumque novum hoc, et Sa­cratissimum amicitiae vinculumj quod aeternum sui peri faciant, coaluit. Quid de Mariae Theresiae Augustae Reginae , vel potius Matris (sic enim vocari amat) in gentem nostram Pibtate, Indulgentia > Bemgnitateque pro­loquar ? dicite vos , qui hujus ejusdem diei specta­culo adfuistis, qua frontis, orisque hilaritate ? qua vultus Gratia , quave benevolentiae significatione Reginales manus suas ( quod in Principibus foemi­­nis maximum est amoris in subditos argumentum) ad libandum osculum non Proceribus modo , sed| quotquot aderant j omnibus omniiio indulserit ? idicite inquam vos si potestis, mihi certe, quoniam verba, quibus ista exornem , non (suppetunt silete de his potiuS 't quam loqui libet; F f 2 V idr

Next