Szilágyi Sándor: Erdély és az északkeleti háború 1. Levelek és okiratok (Budapest, 1890)

PEAEFATIO. Collegium historicum Academi® Scientiarum Hungaric® inter »lia proposita id quoque sollicite curat, ut relationem ac nexum historiae domesticae cum historia aliorum Europae regnorum gen­tiumque quo clarius explicet atque in lucem pleniorem sistat. Ideoque in serie editionum suarum jam et hactenus plures •collectiones, quae «Acta Extera» continent, publici juris fact© sunt. Publicatio autem hujus collectionis eo utilior esse videtur, quod non solum Germani, sed et Austriaci, Russi, Svedi et Polo­­nici historici penitius scrutari coeperint aevum illud, quod secu­tum est post bellum tricennale, et cujus omnes reliquos eventus magnitudine superat bellum quod dicitur septemtrionale. Interim cujusque gentis historici ad id potissimum contende­bant, ut in enarrando tanti momenti bello eam partem magis ex­hiberent, quam in moliminibus illius eorum patria cepit, adeo, ut belli integra quasi imago tunc solum exhiberi possit, dum jam omnes fontes aperti fuerint. At vero ut isthoc obtineri queat, necesse est, ut regna omnia, quffi in bello hoc ingenti partem ceperunt, accedant, laboresque ad tantum opus peragendum conferant. Verum quidem est, quod Collegium historicum Academiae Scientiarum Hungaricae jam anno 1874. in lucem emiserit «Col­lectionem documentorum ad Historiam connexionis diplomatic® Geofgii Rákóczy II» ; ast hic tomus necquaquam exhaurit omnem, quffi in Hungária reperiri potest, materiam. Ea occasione, dum Archivum publicum Eegni Hungari® novis curis in ordinem nuperrime redactum est, manifestum evasit, ibi magnam insuper quantitatem documentorum asservari, qu® ad hoc sevum illustrandum pertinent et praecipue nexus Georgii Rá­kóczy II. diplomaticos illustrant. Necessarium igitur visum est, ut tomus editus nova publica­tione suppleatur, seu potius integer reddatur, quia hac ratione solum fieri poterit, ut Transsilvani® actionem in his motibus cla­rius exponere liceat ac determinate exhibere ejus diplomaticam

Next