Iosephus Podhradczky (szerk.): Chronicon Budense (Buda, 1838)
20<) dulam vocatas , 2) ac alias quam pinces, in concubinas habebat, quarum amore cor eius est merito depravatum, et a suis Baronibis, et a regni Nobilibus odio habebatur. 3) Hinc insuper contra eum, quia Cumanice, et non Catholice conversabatur, Philippus Firmanus Sedis Apostolice Legatus advenit; qui barbas radere, crines detruncare, contra mores Hungaricos 4) et pileos Cumanicos, quorum usus in Hungária iam in consvetudine habebatur, abicere demandabat. Regem etiam anathematis vinculo feriens, ut paganos odiret, ritumque Christianorum diligeret, et thoro viveret coniugali; sed nichil proficiens, repatriavit. 5) *) Saepe nominatam Elisabetham. 2) Ne modum in vaga licentia tenere cogeretur, coniugein suam in coenobio detinebat; ut ex an. 1289. Elisabethae litteris liquido confit: „dum non nostris ineritis, sed iniqua ex suggestione aemulorum nostrorum apud Ecclesiam B. Mariae Y. de Insula Budensi, per illustrem Principem Dominum Begem Ladislaum, consortem nostrum, karissimum, in ergastulo carceris conclusae fuissemus indigne, et per spatium,non modici temporis detentae.44 — Cod. Dipl. Tom. V. Vol. HI, p. 462. et p. 493—494. 3) Dum odiis necquidquam moveretur, de eo intercipiendo consilium iniere : „cum per Fintha Palatinum captivati fuissemus.44 inquit in an. 1278. diplomate. Cod. Dipl. Tom. V. Vol. II. p. 426. et Elisabetha mater, maior Regina in an. 1281. charta: „Et quia dominus Rex, filius noster karissimus, per seviciam quorumdam infidelium regni nostri, et audaciam temerariam, quod dictu nephandissimum, captus detinebatur.44 — Eadein carceris iincommoda experta fuit efiain Elisabetha eius consors : „dum Baronum nostrorum quorumdam perfidia, captiva in Castro Turul, in eius custodia morabamur.44 Cod. Dipl. Torn. Y. Vol. II. ρ. 217. — Ibid. Vol. III. p. 129. — denique ipse Ladislaus in an. 1288. tabulis: „priora et autentica sigilla nostra, propter perturbationes et dissensiones regni nostri ; quas ipsiun regnum nostrum. et nos perpessi sumus, propria in persona confringendo.44 — Habitus corporis Ladislai, et vultus erat, in quo deperiebant mulierculae. Qua facie fuerit, Simon de Keza testis est, qui Chronicon ab se compilatum hoc ei tenore inscripsit:44 Invictissimo et Potentissime Domino LadislaoTercio, Gloriosissimo Regi Hungáriáé, Magister Simon de Keza, Fidelis Clericus eius, ad Illum aspirare, cuius Pulchritudinem mirantur Sol et Luna.44 4) Conf. Ladislai an. 1279, tabulas. Cod. Dipl. Tom. Y. Yol. IL p. 512—51915