Iosephus Podhradczky (szerk.): Chronicon Budense (Buda, 1838)
aliquando pro usu equitandi. Iste vero maristallc ex bisso et purpura habebant paraturam. Sed et regales selle ex auro fuerant et lapidibus pretiosis laborate. Mensa erat tota aurea, vasa etiam coquinarum aurea erant. Thalamus autem eius ex auro purissimo mirifice fabrefactus, secum in exercitu ferebatur. In huiusmodi igitur, et aliis huius mundi pompis Atila Rex Hunoruin erat gloriosus. Expeditio vero sua, prêter exteras nationes, decies centenis millibus virorum armatorum replebatur ; ita quidem, ut si unum Sciticum decedere contigisset, continuo pro ipso alter ponebatur. Arma quidem gentis eius ex corio maxime, et metallis variis diversimode fuerant laborata: arcus habens et lanceas acutissimas, pariter et cultros accinctos in femore. Banerium quoque Regis Atiie, quod in suo scuto gestare consveverat, 3) similitudinem Asturis in capite habebat cum corona. Quod signum Hungari, dum se regerent per Communitatem, usque tempora Ducis Geyche, filii Toxun, in exercitu semper communium gestavere. Caesis ad Zeiselmanr Romanis, magnam Europae partem depopulatur. Postquam autem commisso prelio in Cezmaur, rcdiissent Huni cum victoria ad sua tabernacula ; diebus paucis ultra. Tisciain cum uxoribus permanserunt. Et hoc facto Rex Atila ad Zeuuen ’) soleinnem curiam fecit congregari. 2) in quam Detricus de Verona cum principibus Garmanie accedens, omnem homagionem et reverentam *) Ingenium in Glossario aeri medii cetera inter significat instrumentum nauticum, trahendis navibus accommodatum. Apud nos Schwartnero, Introductio in Rem. Dipl. Hung, edit 1802, p, 225. Tormentum denotabat. 2) Maristalia, Marestalla, Equile, stabulum equorum, Germanis , Marstall. Gloss. (s Banera, Baneria , Banerium , Bannearium , Vexillum, signum bellicum, ex Gallico Banniere. Gloss, verum hoc loco , ut res ipsa loquitur, scutum denotat. Simon de Kcza „proprio scuto gestare consveverat — similitudinem avis — quae hungarice Turul dicitur, in capite cum corona.‘ 3 *