Carolus Wagner: Analecta scepusii sacri et profani 1. (Viennae, 1774)

VI. Diplomata Nobilitatis Scepusiensis vetustatem, praeclara facta, remunerationes Regias, Tabulas supremae voluntatis, et Cetera id genus exhibentia

Vetustatem, prjeclara facta, &c. exhibentia. 133 Nos Ludovicus, Dei Gratia Rex Hungáriáé, memoriae commendan­tes tenore praefentium fignificamus, quibus expedit, univerfis: Quod confide­ntis fidelitatibus , & fidelium fervitiorum meritis Wenceslai, Filii Pauli de Peturmezey, indefinenter noftrae Majeftati exhibitis, volentes eidem ob re­­compenfam diétorum fervitiorum fuorum Regio occurrere cum favore, ut alii ad fidelitatis opera ferventius accendantur, in quodam loco deferto, «St habi­tatoribus carenti, videlicet inter filvam , Stara vocatam, & metas Lyblio, juxta fluvium Poprad exiftenti quinquaginta (r) laneos ad modum Teutonico­rum cum omnibus utilitatibus ad eosdem laneos fpeitare debentibus dedimus, donavimus, & contulimus, jure perpetuo, & irrevocabiliter eidem Wences­­lao, & per eum fuis haeredibus, haeredumque fuorum fuccefforibus, pacifice, & quiete poffidendos, tenendos pariter, & habendos: falvis tamen juribus aliorum de eisdem remanentibus. Et dum praefentes nobis reportatae fuerint, literas noftras Privilegiales, fub autentico figillo noftro roboratas, fuper prae­­miffis fibi faciemus emanari. Datum in Welk in Dominica Ramis Palmarum. Anno Domini MCCCLIL Nos itaque juftis, & juri confonis fupplicationibus, didi Wenceslai noftrae humiliter Majeftati porreAis, inclinati Regio cum favore, praedi Aas literas noftras patentes praefentibus de verbo ad verbum tranfcribi, & tranfu­­mi facientes pro eodem duximus confirmandas — (s) — Datum Budae in Dominica Judica. Anno Domini MCCCLIV. R 3 XX. (r) Laneus apud Saxones Scepufienfes érát fundus Villae alicujus incolae ad habitan· ’ dum , & ruflicandum attributus. Qui cujus menfurae fuerit, V. Dipi. Villar. Scepus. Num. II. (s) Ex limitibus, qui hic inferuntur, conjici poteft, Villam Hobgard eo loco fiib· inde erectam eife.

Next