Károly János: Fejér vármegye története 5. (Székesfejérvár, 1904)

Oklevelek

m/p. Comes P'ranciscus Eszterházi m/p. Ferdinandus Scul­­tety m/p. Hazelbeck. Pázmándi Kempelen Imre szives közlése nyomán. IV. 1775. dce. 30. Bécs. Mária Terézia Radványi Györy P'erencz Kanczelláriai tanácsos, sz. István rend lovagjának sat. sokoldalú és kiváló érdemeit jutalmazandó fejérmegyei Perkátá: és tolnamegyei Tápét nő ági utódlással is adomá­nyozza. Nos Maria Theresia Dei Gratia Romanorum Imperatrix Vidua, Hungáriáé Bohemiae, Dalmatiae, Croatiae et Schlavo­­niae Regina Apostolica, Archidux Austriae (etc. stylus). Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis ; Quod Nos benigne attentis et con­sideratis constanti Fidelitate, lideliumque et utilium Servitio­rum Meritis fidelis nostri Nobis dilecti, Egregii Francisci Győry de Radván, ad Cancellariam nostram Regiam Hun­­garico Aulicam Consiliarii et Referendarii nostri Aulici, Or­dinis Sancti Stephani Regis Apostoliéi Equitis, et una ejus­dem Ordinis Secretarii, quae Ipse iam in antenatis etiam suis beneineritus tum antehac, primis videlicet Aetatis Annis Munere, Substituti Provincialis Commissarii in Districtu Posoniensi laudabiliter admodum et cum peculiari sui ad gerenda rnajora etiam Munia Commendatione functus et jam eo tum editis Fidelitatis de altissimoque Servitio nostro et Bono Publico benemerendi flagrantis zeli eximiis Documentis ad iteratas Commissiones per Consilium nostrum Regium Locum tenentiale Hungaricum delegatus, subinde ad mox fatum Regium Locumtenentiale Consilium nostrum primo Secretarius, expost vero cumulatis in hac Statione Meritis, ibidem Consiliarius renunciatus, arduis semper functus Nego­tiis in hoc Munere constitutus primo pro consopiendis, quae inter Oppidanos Quinque Ecclesienses, ac Dominium Terrestrale vertebantur, gravibus per iteratasque Comissiones nostras Regias pervestigatis Dissidiis, dein vero statim sub omne Initium pro introduc nda Urbariali Regulatione, con­­sedandisque Rusticorum Motibus ad Comitatus Baranyien­­sem, Tolnensem, Simeghiensem et Albensem in Qualitate

Next