Status praesens Regiae Literarum Universitatis Ungaricae, quae Pesthini est, 1830

38­3) Museum physicum, quod Professoris Physicae ordinarii et Adjuncti eiusdem curae obno­xium ad mechanicam et staticam quoque, ad hydraulicam et hydrostaticam , ad astrono­miam physicam et ceteras etiam harum disciplinarum partes necessarium apparatum continet. Sunt, nempe­ric decenti ordine disposita ferme 400 adminicula experimentis atque observationibus faciendis destinata, instrumenta varia, machinae, prototypi cet. Ad mechanicam et staticam spectant 146. ad chemiam 22. ad hydraulicam et­ hydrosta­ticam 30. ad aerem investigandum 54. ad experimenta instituenda sonorum 5. ignis 23. lucis 45. electricitatis et galvanismi 37. magnetis 7. ad astronomiam physicam 4. ad alia promiscua 12. — Haec in tribus conclavibus, quibus Schola physicae experimentalis adnexa est, asservantur, partim viginti nitidis armariis inclusa, partim in substaculis, mensis et tabulatis in medio et ad parietes apte disposita. ( 4) Specula astronomica, cuius Director D. Paulus Tittel est, idem, qui Astronomiae Pro­fessor. Haec in urbis vicinae Budensis monte S. Gerardi a. 1814 exstructa, exquisitissimo apparatu observationibus instituendis necessario, qui maximam partem cel. Reichenbachii opus est, et bibliotheca lectissima, merito gloriatur. 5) Museum numarium s. Num ao hy­­­ac­­­um , quod in bibliotheca Universitatis asservatur, con­tinet 1) nunos regum, populorum, urbium graecarum et coloniarum romanarum , fere tercentos partim aureos, partim argenteos et aeneos. 2) Numos romanos gentium , Au­gustorum, Augustarum, Caesarum cet. 5500 in vario metallo. 3) Hungaricos et Transil­­­­vanicos 1200. in auro, arg. et aere. 4) Diversorum .Europae populorum medii et recen­­tioris aevi numos mille et amplius. Ad totam Universitatem pertinet G. Bibliotheca, quae in aedibus Claustro PP. Franciscanorum contiguis asservatur. Adne­­nexum est eidem conclave lectoribus opportunum , et alterum , in quo Custodes numerus partibus vacare solent. Continet ea',_ una cum libris in Seminario Cleri iunioris repo­sitis , ultra 60,000 volumina tvpis impressa, et 1453 manu scripta. — Huic Insti­tuto praeest 1 —n -r "* D. Georgius Fejér, Praepositus B. M. V. de Novo Monte Pesthiensi, SS. Theolog. Doctor, Sacr. Caes. Reg. et Apóst. Maiestatis Consiliarius et Bibliothecae regiae liter. Yniversitatis Hungar. Praefectus , S. Sedis Consist. Alba-Regal, et Comitat. Iaurin. Tab. iud. Assessor. — NaUis Keszthelyini, oppido Comitatus Szaladiensis, d. 23. April. 1766. Rudimentis literarum, nolioni­­busque grammaticis inbutus in loco natali, humaniores disciplinas tractavit in Gymnasio regio Alba Regalensi a. 1781—1783. Studia philosophica excoluit in reg. liter. Vniversitate Budae ac Pesthini 1783—1785. Theologica absolvit in Seminario generali Posoniensi 1785—1790. Educationi Nobilissimorum Iuvenum Festetits etÜrményi annis quinque praefuit; dein animarum cura functus Albae regiae et in Kovdtsi annis 15, ad Seminarium episcopale Professor Dogmaticae constitutus, duo3 ibidem exegit annos , postea enim ad eandem Scientiam in reg. liter. Vniversitate Pesthana docen­dam admotus est. Annis decem in hoc munere exactis ad Districtum literarium Iaurinensem

Next