Hon és Külföld, 1842 (2. évfolyam, 1-104. szám)
1842-07-15 / 56. szám
níí conjunctio urgeatur» ipsos negative saltem se gerere opportere, ut quippe si nihil aliud canonicum impedimentum obstet, consensum desponsorum mutuum in matrimonialem conjunctionem de praesenti coram se, et duobus vel tribus aliis testibus declarari non impediant, acturaque talem, velut valide gestum in librum copulatorum referant. Quibus quidem statutis ut animo docili pastores animarum aeque ac fideles morem gerant, non auctoritas tantum romani pontificis pro unitatis centro et ecclesiae catholicae capite divinitus constituti requirit, sed ex ipsis etiam rationum momentis, quibus illa superstruuntur, facile intelligitur. Quis enim non videat cautiones has omnes eo spectare, ut voluntati divinae per sanctam conjugum vitam, salutaremque prolium educationem satisfiat. Profecto conjux, qui quantum in se est futuras soboles ab ecclesia et religione illa, quam ipse velut veram, divinam et mediis salutis instructissimam profitetur, suo ipso proposito alienas reddit et exclusas: is neque sublimi sacramenti indoli, ut nempe conjunctionem Christi cum ecclesia repraesentet, respondet; neque ecclesiae intentioni, quae in sacramentorum susceptione et admini6tratione summi est momenti, obsecundat; conjux igitur talis ad matrimonii sacramentum digne suscipiendum vel ministrandum rite dispositus nequaquam reputari potest, beneficiorum proinde, quae cum digna sacramenti susceptione jpnguntur, sua se causa facit expertem. Haec velut in praecipuis fidei nostrae principii* fundata, vobis pmnjbus plana esse, atque ex occasione eventuum, qui his temporibus ob banc ipsam catholicae ecclesiae doctrinam apoatoiica constantia propugnatam non parum adversitatis, quibusdam fidei munerisque nostri sociis adtulerunt, planiora effecta lubenter nobis persvademus. Cum itaque incolumitatem, sacris ecclesiae catholicae legibus ac principiis adserendi et jus et onus nobis cumprimis incumbat: adhortamur vos in domino , ut seria vos cura subeat, quo sua in ineundis mixtis conjugiis vetustae disciplinae catholicae, tot conciliai ibus pontificiisque sanctionibus inculcatae ubique exacta constet observantia. Agnoscimus equidem consvetudinem in mixiié matrimoniis ineundis adusque in Transsilvania vigentem, disciplinae quam per praesentes proponimus, non undequaque fuisse conformem, scilicet tolerari illa poterat, quoad sensus ecclesiae circa hoc objectum in clariorem lucem evolveretur: ast hodie cum non solum plurimorum per orbem episcoporum sententiae hoc in merito depromantur, sedet summi pastoris vox identidem audiatur, tempus est ut nos quoque eam amplectamur disciplinam, ad quam universalis ecclesiae sententia vergit. Agnoscimus etiam in patria nostra vigere legem positivam articulo 57-o a. 1791/2 comprehensam, qua proles e mixtis matrimoniis progenitae, sexum suorum parentum sequi jubeantur, ita ut masculi in patris, foemellae vero in matris religione educentur et baptisentur, sicque reversalibus a parte acatholica intuitu prolium ulriusque sexus in religione catholica educandarum exigendis omnem viam praeclusam esse. Nec profecto intentio nostra eo colliniat, ut quidquam legibus patriis et allissirais ordinationibus contrarium suscipiatur, imo vero hortamur vos in Domino, ut in effata publicae potestatis omni qua parest reverentia et obedientia secundum praeceptum Christi et monitum divi apostoli duciminor, in patientia possidentes animas vestras. Quapropter literas quidem reversales, quae ceteroquin inoperose exigerentur, nequaquam postulabitis, neque talium prolium catholicam educationem inportune urgebitis: attamen privatam conjugum voluntatem, in quantum haec legi praeattactae contraria non fuerit, exquirentes, intentioni matris ecclesiae obsecundare, atque disciplinae ecclesiasticae hoc in puncto jam satis conspicnae conformité» agere, vestrae obligationis esse noveritis. Imprimis autem sedula sit vobis cura fideli populo nervose, communi tamen mansvetudine inculcare, quidnam viros catholicos de institutione matrimonii, de fine illius dignitate per additam a Christo domino sacramenti rationem ruptus conciliata cie perpetuitate vinculi, obligationibus item conjugum tum erga se invicem, tum erga proles, credere, sentire, et fidei morumque regulis convenienter agere oporteat; qua animi praeparatione conjuges ad matrimonii sacramentum digne suscipiendum accedere, quave animi pietate augendae sanctificanti gratiae intenti esse debeant. Hae porro ia*