Jelenkor, 1835. január-december (4. évfolyam, 1-104. szám)

1835-04-08 / 28. szám

te provehendae communi regnicolarum felicitati impen­sae curae , quarum metam Ilex pientissimus in coor­­dinandis, novisque pro re nata legum sanctionibus mu­niendis, ope praesentis Diaetae, rebus patriis, deiixit. Quae autem longo trium supra quadraginta annorum decursu optimus Princeps et Pater benignissimus Hun­gáriáé contulit beneficia, ea quidem nulla poterit elo­quii ubertas exprimere. Haec sunt augustissime Domi­ne! quae universos SS et 00. totamque Gentem Hun­­garam in summum, ex amissione tanti Principis acPa­­tris, luctum conjecere; nec desinet Gens Hungara im­mortalia Ejusdem in regnum merita ac benefacta gra­tissima memoria sempiternum venerari. Sed temperat justum moerorem nostrum, nostrorurnque Committen­tium , et erigit ea adoranda divinae providentiae ope­ratio , quod in Majestate Vestra Sacratissima non so­lum throni successorem , ac proin Hegern et Domi­num, verum etiam virtutum, ac peculiaris in Gentem Hungaram propensionis, amorisque paterni haeredem nobis largiri dignata sit. Nam cum Majestas Vestra Sa­cratissima jam tunc, dum fautissima Sua inauguratione arctissimo cum Gente nostra foedere adstringeretur, constans Suum de promovenda Gentis gloria ac felici­tate studium . carissimarnque Suam , fideli legum avi­­tarumque institutionum observantia, obligationem pa­lam edicendo, in maximas universam Hungáriám spes erexisset; prorsus tamen conspicuo, ac insigni modo, has per id auxit, quod in praevenerato benignissimo Suo Rescripto, quo nos in partem luctus vocare digna­ta est, universos fideles SS. et 00. Regni de indesinen­ti Sua, ad cunctas Regnicolarum Libertates et Jura conservanda solicitudine, Augusto verbo Regio certos reddiderit; Regiaeque hujus solicitudinis mox in aditu ter fausti Sui Regiminis exemplum editura, comitia, quae ad rogandas scopo provehendae carae Patriae no­strae prosperitatis Leges, Aagustissimus olim Rex, Genitor Majestatis Vestrae Sacratissimae, indixerat, irremisse coontinuanda clementer decreverit. Felices Hungaros! quod in Majestate Vestra Sacratis­sima et studiosissimum Constitutionis suae custodem , et principem promovendae Suorum felicitati toto cor­de intentum, a divina providentia acceperint et ve­nerentur. Quod Dei ter. O. M. donum, dum una no­­biscum universi fideles SS. et 00. summa cum grati­­tudine recipiunt: una ardentissime precantur, ut Nu­men propitium Majestatem Vestram Sacratissimam Au­gustae Domui, carae nostrae Patriae, et universis au­gusto Suo sceptro parentibus populis salvam quam diu­tissime praestet ac incolumem! — Quod reliquum est: SS. et 00. diaetaliter congregatos, penes demissae eo­rundem Repraesentationis exhibitionem, omnemque Gentem Hungaram, una nobiscum, altissimis gratiis, ac clementiae Caesareo Regiae profundissima cum hu­militate ac homagiali cultu devovemus.“ (Ezen több­szöri éljenkiáltás követte beszédre adott k. k. választ I. 26 számunkban.) O cs.kir. Felsége szokott meghaj­tással jelét adván a’ tisztelkedés végzetének, mi a’be­vett mód szerint visszavonultunk ’s több folyosón ke­resztül fels. Asszonyunk elibe jutottunk , ki szinte több udvari asszonyság ’s fö udvarmestere által körülvéve, minekutána előbb mély főhajtásinkat leereszkedéssel viszonozta, királyszékébe ült; — a’ követség szónoka pedig a’ Nemzet érzeteit következőkép adta elő: Au­gustissima Imperatrix et Regina, ’s a’ t. „SS. et 00. Regni Hungáriáé et Partium eidem adnexarum in Co­mitiis congregati, ea honorilicenfissima nos ornarunt missione: ut luctus, quem ex funesto Augustissimi o­­lim Imperatoris ac Regis Apostoliéi, Francisci Imi o­­bitu, concepere, non minus quam votorum, quae ex ter fausto aditu regiminis Augusti Majestatis Vestrae Conjugis fovent, coram augusto Majestatis Vestrae solio simus interpretes. Fidelissimi nimirum SS. et 00. summae, in quam ex amissione Cleinentissimi ac opti­mi Principis et Patris, conjecti sunt moestitiae, in eo duntaxat lenimen inveniunt: quod Dei optimi mune­re, quemadmodum in Sua Majestate Sacratissima Au­gusto Vestrae Majestatis Conjuge, et Regem avitarum Regni Institutionum studiosissimum, et patrem pro­vehendis unice subditorum suorum commodis intentum : ita in Majestate Vestra, cujus excelsa ac majestate dignissimas dotes mox a faustissime concluso cum Au­gustissimo Domino Nostro sacrosancto connubii foe­dere, suspicere, insignem item ac perpetuam benefa­ciendi voluntatem venerari didicerunt, non solum Re­ginam et Dominam, verum etiam Matrem subditorum benignissimam nacti sint. Dum itaque jussu SS. et 00. Regni Hungáriáé, Majestati Vestrae hoc nomine sin­cerissime gratulamur, una Majestatem Vestram imis obtestamur precibus, ut haec fidelium SS. et 00. vo­ta clementer suscipere, Eosdemque, prout et. totam Gentem nostram, materna benignitate complecti dig­netur. Qui de caetero eosdem SS. et 00. una nobiscum Majestatis Vestrae clementiae et gratiae humillime devovemus.“ (A’ kir. választ L 26 számunkban). — A’ kegy. választ mi több „éljennel“ viszonozván, fels. Asszonyunk teremét szokott tiszteletadással elha­gyók; ’s- innen Ferencz Károly cs. ’s kir. főhg lak­jába menénk, hol O Fens, minket szinte gyászruhá­ban , fens, hitvesével együtt, főudvarmestereik, ka­marásaiké udvari asszonyságok által környékezve fogad­­tanak, — a’ követség szónoka illy módon jelentvén az Ország Rendel tiszteletét ’s fájdalmi részvételét: Sere­nissime ’sa’t. ,,E’ summa erga Serenitatem Vestram C. R. veneratione id nobis SS. et 00. Regni Hungá­riáé et Partium adnex. diaetaliter congregati dederunt negotii, ut intimum, quem ex amissione Au nstissi­­mi olim Regis et Domini, Genitoris Serenitatis Ve­strae desideratissimi conceperant, dolorem, coram Se­renitate Vestra C. R. declaremus. Immortalia, quae Idem Genti Hungarae, familiae loco prorsus clemen­ter et paterne habitae, diuturni gloriosi Sui regimi­nis decursu praestitit merita ac beneficia, gratissima memoria concives nostri sempiternum venerabuntur. Nec est illis aliud luctus ac moeroris ex obitu tanti Principis concepto solatium, quam quod in Sua Ma­jestate Sacratissima Imperatore et Rege Ferdinando, Serenitatis Vestrae C. R. sangvinis communione ger­mano , throni aeque , ac excelsarum Augustissimi olim Regis ac Domini nostri virtutum haeredem; in Serenitate Vestra C. R. vero Principem Gentis Hun­garae studiosissimum, et peculiari jam inde a teneris propensione eidem benigne addictum venerentur. Di­gnetur Serenitas Vestra C. R. hanc, jussu et nomine Committentium nostrorum humillime factam contesta­tionem in Suum quoque solatium benigne suscipere, res­que carae Patriae nostrae potenti Sua apud Augustum

Next