Fejérpataky László (szerk.): Monumenta Hungariae Heraldica 1-2. köt. (1901)

1. Füzet - XVI. 1436. július 2. A Vesterházi és Bögöthi-családok czímere

XVI. 1436. JÚLIUS 2. BUDA. ZSIGMOND CSÁSZÁR ÉS KIRÁLY VESTERHÁZÍ BÁLINT DEÁKNAK, TESTVÉRÉNEK JÁNOSNAK, ÉS A BÖGÖTHI­CSALÁDBEL1 eknek czímert ád. (Eredetije a Mesterházy-család levéltárában Potyon, Vasmegyében. — Turul 189!). 3'i.) Sigismundus dei gratia Romanorum imperator semper augustus ac Hungarie, Bohemie, Dalmatie, Croatie etc. rex, tibi fideli nostro Valentino litterato filio Andree de Vesterhaza salutem gratiamque nostram cesaream atque regiam et omne bonum. A claro lumine throni cesaree aut regie maiestatis, velut e sole radii, nobilitates legittimo iure procedunt, et omnium nobilitatum insignia ab impe­ratoria seu regia claritate sic dependent, ut non sit dare alicuius generositatis insigne, quod a gremio non proveniat cesaree seu regie maiestatis. Sane attentis et consideratis tuis fidelitatibus et fidelium obsequiorum meritis, quibus tu in nonnullis nostris et regni nostri Hungarie predicti agendis et expeditionibus, sicuti prosperis sic et adversis, cum omni fidelitatis constantia maiestati nostre studuisti eoque ferventius in antea studebis complacere, quo te et tuos singularibus honorum gratiis a nostra celsitudine conspexeris fore insignitos, tibi et per te Johanni fratri tuo carnali, item Sebastiano de Bwgwth ac Osvaldo, Valentino, Nicolao et Marco filiis ipsius Sebastiani, necnon Petro et Sigismundo filiis Georgii de eadem Bwgwth, vestrisque successoribus, heredibus ac posteritatibus universis, hec arma seu nobili­tatis insignia, que in principio seu capite presentium litterarum nostrarum suis apropriatis coloribus arte pictorea figurata sunt et depicta ac distinctius expressata, animo deliberato et ex certa nostre maiestatis scientia dedimus, donavimus et con­tulimus, ymmo ex habundantiori plenitudine nostre specialis gratie concedimus et presentibus elargimur, ut vos vestrique heredes et successores universi predicta arma seu nobilitatis insignia more aliorum armis utentium a modo in antea ubique in preliis, hastiludiis, duellis, torneamentis et aliis omnibus exercitiis nobilibus scilicet et militaribus, necnon sigillis, anulis, velis, papilionibus et generaliter in quarumlibet rerum et expeditionum generibus sub mere et sincere nobilitatis titulo, quali vos ab universis et singulis cuiuscunque conditionis, preeminentie, status, gradus vel dignitatis existant, harum notitiam evo habituris, insignitos dici, nominari et teneri volumus ac etiam reputari, gestare ac omnibus et singulis gratiis, hono­ribus et libertatibus, quibus ceteri proceres nobilesque et clientes regni nostri armis

Next