Aurelius Förster: Aristotelis de sensu et de memoria libri - Editiones criticae scriptorum Graecorum et Romanorum (Budapest, 1942)

Aristotelis De Anima libris anno 1912 a me editis Parvorum quae dicuntur Naturalium novam editionem adiungere tunc in animo erat. Sed aliter dis placuit. Gen­tium acerbissima contentio quae a. 1914 exaisit et fu­nestissima patriae clades cum alia artium liberalium subsidia tum animi tranquillitatem funditus sustulerunt et mentem gravissimis publicarum et privatarum rerum curis obruerunt. Maximis etiam Academia Litterarum Hun­­garica laborabat difficultatibus, quibus vix superatis benignissime me adiuvit, cum imagines codicum praestan­­tiorum arte photographica depictas in usum meum com­paravit. Mox, ubi res in melius vertere coeperunt, nobilis­simas quattuor Italiae bibliothecas, Vaticanam, Lauren­­tianam, Marcianam, Ambrosianam, paullo post Parisinam, Monacensem et Vindobonensem adire mihi contigit. Qua­rum moderatoribus, imprimis vero Eminentissimo et doctis­simo viro Joanni Mercati, Romanae Ecclesiae Cardinali, tunc Vaticanae praefecto, qui me per litteras quoque benevolentissime de libris mssis edocuit, maximas ago gratias. Cum autem munere in academia docendi saepe im­peditus editionem librorum De Sensu et De Memoria tan­dem ad unguem perfectam prelo traditurus sum, ecce iterum bello tota fere Europa flagrat cultui que et huma­nitati ab ipsis hominibus «funus et exitium» parari videtur.

Next