Gindely Antal: Okmánytár Bethlen Gábor fejedelem uralkodása történetéhez. Acta et documenta historian Gabrielis Bethlen Transilvaniae principis illustrantia (1890)

Preafatio

PRAEFATIO. laro sat longa annorum serie colligo documenta, quae ad exteriorem Hungáriáé historiam faciunt, ac praesertim ad illustrandam aetatem Gabrielis Bethlen pertinent. Permagni enim sunt haec momenti ad dilucidandam historiam seditionis Bohemorum anni 1618. eventuumque, qui eam sequebantur. Hunc in finem impigro conatu pervestigavi praecipua et imperii et regni tabularia; primum quidem Viennae archi­vum caesareum et regium Status publici, tum rei bellicae, ac caes. reg. ministerialis gubernii internorum, porro regium totius regni Hungáriáé tabularium, necnon regiae Scientiarum Academiae Hungaricae, item principum Esterházy archivum in Kismarton. Copiosissima ex his documenta scriptione transsumta adeptus sum. Attamen vix aliquid eorum in lucem publicam profero. Habet enim illa omnia etiam collectio Fiedleri, viri a consiliis aulae caesareae, qui ea, ut sperare licet, mox publici iuris faciet, et prout relatum accepi, ipsa Scientiarum Academia agente. Nolui igitur editionem eius praevenire. Alioquin sunt praeter ea, quae supra memoravi, com­plura tabularia, in quibus documenta, quae ad aevum istud collustrandum conferunt, reperire potui. Talia sunt: Archivum gubernii provincialis Pragae et Oeniponti, tabularium civitatis Kuttenberg, Principis Lobkovicz Archivum Raudnitzense, tabularium familiae Bouquoi quod Graetzii conservatur, tum et Archivum Status publici Borussiae, Bavariae, Saxoniae ac Principatus Weimar, Parisiense item et urbis Simancas, in quibus totidem documenta commercii epistolici et quidem

Next