Magyar Hírmondó 3. (1793. január-május)

1793-05-24

«assa»* 733 !Di Superi cohibete minas. Cohibete furorem» Subrigit innocuas Nitra Virago manus. Quod Sanctae Themidi, quod chara Soro­ribus illis, Quae sunt Parnasso: debuit igne premi? Palladis eximiae sedes : quod Praesule claret Munifico: duro debuit igne premi? Tecta ruunt: volvit flammarum undantia fraeua Mulciber: ignitos per fora versat equos;. Hoc Superi ! meruit Vestra haec formosa Virago ? Prendatur tanta Nitria docta face. Haec artes coluit vestras, haec tota sacratis Conscia munifice thura litare Diis. Jura tenet; soiidoque pedi stat uterque Senatus *) Firmatus vestris Numina praesidiis. Dum gemo, dum lacrymas fundp ; mihi Jupiter istud Intonuit: madidas terge Poeta genas. Imperiis non ista meis ; hoc Mulciber ausus. Juro Stygem 1 Numen sentiet ille meum. Est Nitrae Magnus, qui altaria summa Sa cerdos Tangit: Praesuleus tempora cingit apex-Jn miseros animus sic fervidus, improbus ignis. Quod cito sprripuit, tam cito restituet. Lar-Ornatur Civitas ifta Concilio duplice. Sacro Vener. Capituli. Profano, quod l juribus dicundis praeeß\

Next