Magyar Hírmondó 17. (1800. január-június, 1-51. szám)

1800-04-11 / 29. szám

tiis. ín Monasterio S. Georgii Majoris. — Ve­­netiis. Ex Typographia Francisco Andreola. — M. DCCC. A’ Befzéd , így következik : VENERABILES FRATRES ! Ad supremum Ecclesiae regimen, imperscru­­tabih Dei judicio, suffragiis vestris vocati, non sine magna animi nostri perturbatione Pontifica­tum suscepimus. Nam si semper etiam secun­dis Ecclesiae temporibus , magnum, opus Episco­patus fuit, quid adversis, quid tqrbulentissimis, quid impeditissimis eum futurum esse putandum est ? Ouae autem rostra sunt tempora? Exhor­rescimus animo, cum officia Supremi Pontifica­tus perpendimus, et simul temporum nostrorum difficultatem consideramus. Quae praestare de­beat Pontifex ad Catholici Gregis custodiam sa­lutemque videmus; qua ratioue autem praestare ea possit in tanta hominum licentia, in tanta ju­­rium omnium cum humanorum, tum divinorum conculcatione, in tanto Sacerdotii contemptu, atque in hac Ecclesiae captivitate non videmus. Eaec animum nostrum perturbant, haec agitant, haec nos diu noctuque defixos in tanti muneris cogitatione quietos esse nen sinunt. Vos vero his temporibus nos ad supremum Ecclesiae regimen delegistis ? Nosqueeos esse pu­tastis, qui possemus Petri Naviculam tot saevien­tibus ubique tempestatibus regere, onusque hoc ( ac elicis etiam humeris formidandum) nostris viribus sustinere? At quorum ex numero nos de

Next