Knauz Nándor szerk.: Magyar Sion 1864. (2. évfolyam)

Vegyes közlemények - Szabó József: Egy XVI. századi napló

21(3 TÁRCZA. nak véljük azért a latin jegyzeteket ugy adni, amint előttünk fekszenek. *) 1525. jan. 1. Obitus magistri Nicolai de Banclia, canonici ecclesiae Strigoniensis. 1426. jan. 29. Obi tus bonorabilis viri magistri Blasii, ca­nonici eccl. Strigon. littera Dominicali ff existente. Et idem do­mum suam, quam inbabitabat, legavit taliter : quod quicunque successorum inhabitaverit eandem ex consensu Dominorum de capitulo, ille tenebitur singulis diebus depositionis ejusdem sol­vere dominis praebendariis centum den. pro quibus ipsi dicto die depositionis tenebuntur unum Placebo de sero et mane unam missam pro defunctis cantare. 1465. febr. 1. Obitus Reverendissimi in Christo Patris et Domini Domini Dyonisy de Zécz, Cardinalis Arcki Episcopi Strigon. 1427. febr. 4. Obitus magistri Ioannis de Buda, Archi-Diaconi Borsiensis. 1387. febr. 20. Obitus felicis recordations Demetrii, tituli sanctorum quatuor coronatorum Presbyteri Cardinalis et Gu­bernatoris eccl. Strigon. 1401. mart. 2. Depositio piae recordationis honorabilis viri Domini Gregorii de Czepreg, Archi-Diaconi Zoliensis et can. eccl. Strigon. qui pro salute animae suae inter alias suas testamentarias dispositiones, domum suam, quam in humanis agens inhabitavit, taliter legavit, quod quicunque ex Dominis de capitulo Strigon. carens domo, inhabitare vellet, ex tunc ille ratione inhabitationis singulis annis die depositionis suae prae­dictae unum florenum auri aut pecuniam aequivalentem do­minis praebendariis chori ecclesiae strigon. pro tempore con­stitutis solvere debeat et teneatur, pro quo iidem annotato die depositionis in porticu ecclesiae Strigon. tres missas devote per­agere debebunt; unam videlicet de beata Maria Virgine can­tatam, alias vero duas, ut puta pro defunctis et angelis lectas. 1415. mart. 11. Obitus piae memoriae magistri Michaelis *) Hasonló, de sokkal rövidebb ilyfoima jegyzeteket közöl Kovaeliich Script, min. II. 379. és 382. 1. 1. S z e r k.

Next

/
Oldalképek
Tartalomjegyzék