Ciszterci rendi Szent István katolikus gimnázium, Székesfehérvár, 1858

Quid potissimum causae sit, quod temporibus nostris latinae litterae in dies collabantur?—Et quaedam ad aures amicas. Ea est rerum omnium conditio, ut quum ad summum perfectionis culmen pervenerint, paulatim senescere, in deterius labi, atque ad interitum properare incipiant. Idem sermoni quoque latino fatum esse, testis est experientia, testes viri eruditissimi, qui linguam latinam a vetere sua castitate et candore, perspicuitate et gravitate, simplicique elegantia multum descivisse, antiquissimis iam temporibus acerbe querebantur. Ita Quintilianus: Quid inquit multa? totus prope mutatus est sermo. — Diomedes vero grammaticus: Iniecit postea aetas manum, ac veluti disciplinam pristini saeculi, ita sermonem fastidire coepit et nova veluti parturire verba. Seneca in prologo primae declamationis: Ut possitis, ait, aestimare, quantum quotidie ingenia decrescant, et nescio qua iniquitate et ad malum pronitate naturae eloquentia se retro tulerit. Quidquid habet romana facundia, circa Ciceronem efloruit. Omnia ingenia , quae lucem nostris studiis attulerunt, tunc nata sunt. In deterius quotidie data res est, ut ad summum perducta rursus ad infimum velocius quidem, quam ascenderat, relabatur. Scilicet nitida latini sermonis simplicitas iam Augusti aetate sensim perire, robur imminui, nativa elegantia quaesitis arte ornamentis depravari, tota denique immutari. Oppressa populi rotnani libertate, nova civium studia, novae artes, et adulatio linguam quoque secum rapuere, corrupereque; inundantibus vero orbem roinanum barbaris, tot tantisque est foedata vulneribus, ut a paucis, quibus ferrum barbaricum pepercerat, vix agnosceretur, nobis autem maiestatis eius exanimis tantum umbra, operibus eruditorum invo­luta, hereditatis instar relicta esset, et haec ipsa, quamquam tenuis ex tanta copia immortalium operum hereditas, miserandis imperii ruderibus sepulta, multorum saeculorum cursu latebat. Verum postquam humano generi diu impendens tempestas maximo Dei Optimi beneficio furorem posuit, et iactatae scientiarum navi aura lenior adspirabat, crevere vires reipublicae litterariae, et lingua latina a longo situ vindicata, non modo in pulpitis doctorum, sed in curiis quo­que regnorum recepit antiquum honorem, antiquam dignitatem; ita nulla iam erat gens, natio nulla, apud quam cum optimis artibus non pari civitatis iure frueretur. Maius ad haec ei accessit decus, quod ab Ecclesia Romano Catholica una electa sit, qua in docendo, regendo ac sacris exercendis toto orbe uteretur. Ita quum potentissimi reges, fortissimique Impera­tores magnam orbis partem vi atque armis perdomuerunt; lingva latina totum, qua diffunditur orbem, sine armis suo subiecit imperio, tanto maiorem consecuta gloriam, quanto plus pe­­perit utilitatis, quanto maiora paravit generi humano commoda. Etenim, ut multa, quae omnibus aequa lance res pensantibus nota arbitror, silentio praeteream, paucissima memorabo, quae merita linguae latinae, si qua est hominum aequitas,

Next