Andreas Veress: Acta et Epistolae Relationum Transylvaniae Hungariaeque cum Moldavia et Valachia, Volumen Primum 1468-1540 (Kolozsvár, 1914)

I. Acta et epistolae. (No. 1-264.)

2 No. 2 [4. Februarii 1468 pasti, dicto exponenti fratri ipsorum remittere res etiam universas et bona ac pecudes et pecora, necnon equos equatiales, si quae modo praemisso parte pro praemissa nota ablatae sunt, sine omni defectu reddere et restituere debeas, et secus facere nullo modo praesumas. Praesentibus perlectis, exhibenti restitutis. Datum Brassoviae, die dominico proximo post festum Circumcisionis Domini. Anno eiusdem Millesimo quadringente­simo sexagesimo octavo. Regni nostri anno decimo, coronationis vero quarto. L. S. (Originale. Magyar N. Múzeum Levéltára törzsanyaga, Budapest.) 2. Debreczen, 4. Februarii 1468. Mathias rex Hungáriáé Nicolao Bánffy comiti Posoniensi. Ob praestitam fidelitatem et virtutem in bello cum vaivoda Mol­dáviáé Stephano gesto, in quo etiam vulneratus est, castro Peleske donatur. Donatio castri Peleske in comitatu Zaladiensi habiti . . . pro eo, quod Magnificus Nicolaus filius bani de Alsolindva, comes Poso­­niensis a pueritia sua nos — uti rex dicit — et curiam nostram secutus, et quoad potuit et licuit, a latere nostro nunquam disces­sisse visus est, in cunctis rebus nostris fidei suae commissis iuxta modulum aetatis suae fidelitatem suam, simul et diligentiam nobis ostendendo, hanc etiam suam aetatem, ad quam in servitiis nostris pervenit, rebus militaribus dicavit et strenue certare contra ini­micos nostros, atque etiam periculo, ubi opus est, se opponere non formidat, prout his diebus contra Stephanum vaivodam in Moldávia constantiam suam et virilitatem in effectu demonstrare certavit, pugnavit enim, ut miles strenuus pro salute personae et exercitus nostri, ubi etiam vulnera pro nobis suscepit et mori, si fortuna voluisset, non dubitabat. Datum in Debreczen, feria quinta proxima post festum Purificationis Beatae Mariae Virginis. Anno Domini 1468. (Originale. Archivum domus senioris conitum Zichy, Zsély. Edidit: Codex dipl. domus senioris comitum Zichy voi. X. pag. 442—443.) 10 15 29 25

Next