Márkus Dezső (szerk.): Magyar Törvénytár 1000-1895. Werbőczy István Hármaskönyve - Corpus Juris Hungarici. Millenniumi emlékkiadás 2. (Budapest, 1897)
Az előbeszédben
22 Prologus. Ut. 2. §. 2. Item aliter: justitia est habitus animi (communi utilitate servata) suam unicuique tribuens dignitatem. Et sic est congrua dispositio animi, singulis in rebus recte dijudicans causas. Beato enim Gregorio teste: in rebus humanis summum bonum est, justitiam colere, et unicuique jura sua servare. Nam ubi est justitia, ibi est omnium reliquarum virtutum concordia. Omnes enim virtutum species (ut inquit Hieronymus) uno justitiae nomine continentur. Cui adstipulatur versiculus ille Hesiodi: Justitia in sese virtutes continet omnes. Quae praeclarissima virtutum, eo splendore mortalium oculos perstringit; ut affirmet Aristoteles, neque hesperum, neque luciferum tantopere rutilare. §. 3. Duplex est autem justitia, scilicet naturalis, et legalis. Naturalis: est constans, et perpetua voluntas, jus suum (ut praenotatum est) unicuique tribuens. Et sine illa nullus potest regnum Dei possidere. Legalis vero dicitur : lex, quae saepe mutatur, sine qua, nec gentes, nec regna, diu poterunt permanere. Unde et justum aliquid dupliciter intelligitur fieri; uno modo, ex ipsa natura rei, quod dicitur jus naturale; alio modo, ex quodam statuto inter homines, quod dicitur jus positivum. TITULUS 2. De jure, et divisionibus W juris. Jus, quantum ad nostrum propositum spectat, tantum valet: sicuti rectum, vel justum, quod a justitia derivatur. Et in proposito, accipitur pro nostris consuetudinibus, sive scriptis, sive non scriptis. » §. 1. Unde jus nomen generale est; et lex, species juris est. Omne enim jus, legibus et moribus, hoc est: jure scripto, et non scripto constat.^ Quod per Tullium sic definitur: est ars, sive scientia boni, et sequi, secundum quam nos, sacerdotes, id est: sacras leges, et cuilibet jura sua ministrantes, appellamur. §. 2. Aliter autem jus dicitur: collectio legitimorum praeceptorum, qua; nos arctant ad observandum bonum, et aequum, hoc est: utilitatem, et aequitatem, sive veritatem, justitiam designantem. §. 3. Jus itaque duplex est. Quoddam enim est jus publicum, quoddam vero privatum. Publicum est: quod principaliter ad imperium, et regimen regnorum, publicamque utilitatem spectat, et in sacris, ac in sacerdotibus, et in magistratibus consistit. Unde, qui laedit sacerdotes, vel res sacras, vel 1 2 (1) A Corpus juris előző kiadásaiban «divisione» van az eredeti «divisionibus» helyett. (2) A Digest ti I'i I. к. i. ez. 6. 2. §. így hangzik: Hoc igitur jus nostrum constat aut ex scripto aut sine scripto: ut apud Graecos xtov vő[iroy I'yypacpoi, ot 8k aypacpoi, id est legum aliae quidem scripts, aliae vero non scriptae. K. és Ó.