Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
REXI. 83 Et certe huius potius distinctionis caussa comites palatinos nagy úr appellatos dixerim, quam quodSeu regis, Seu ducis, quos promiscue nagy ur fuisse vocatos, Cl. Szarka ceniuit. Sed nondum euicit, iSpani fuerint. Quid, inquit, (a) naturale magis esi, quam, sicut regii legati dominus, rex appellatur, ita Nadur-ispani dominum , Nadur, feu Nagy-iir, falutarit Nempe probandum adhuc arguto viro Superest, nagy-úr, oblique, non recte, cadere, quum isipano coniungitur. Nam, vt adducta similitudo lion penitus claudicet; nagy úr ifpán ex nagy órnak isipánja Syncopatum esse, doceri debet. Quod dum doceatur; et, siqiiid assequor, ex genio linguae Hungaricae difficulter docebitur; Orofzium, quam Szálkám, Sequi malim. Vterque porro, sicut in coniectura, sic in coniecturae ratione reddenda adeo conueniunt, vt alter alterum , vel alteruter alium legisse videri posiit. OroSzianus liber Ginsburgi prodiit A. C. 1754. Szarkaiana coniectura lucem primam adSpexit Sopronii, sed natalis annus eruditi foetus, nec in libri fronte, nec 111 praefatione comparet. Quia tamen Eusebii Vermi, qui typis vulgatus est A. C. 1771. Semel ac iterum meminit, (b) nullum obstetricis testimonium est necessarium , vt partus hic OrcSziano recentior proliuncietur. Neque tamen laudis aucupan- F 2 dae (a) ConieR. p. 29. (b) p. 33. et 50. A- C. 1000.