Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1030
358 S. STEPHANVS fluebantque ad eum nobiles, diuites et pauperes, posiulantes in nomine Trinitatis Deisicae baptizari; quos ipsie, tamquam mater silios fu(fs , fufcipiens, ad menfam fuam residendi gratia inuitabat. Ducebantur etiam multi per comites, quos conjlituerat rex; et baptizabantur in monasierio B. lohan. Baptisiae. Staoat enim multitudo populi ad ianuam ciuitatis , habentes fecum vitiualia; nec erat re-quies his, qui eos baptizabant, praeterquam notie. Erat eis grandis labor; tamen pro nomine Chrisii, in cuius opere laborabant, ipfum aequanimiter tolerabant. Epifcopus autem verbum Dei his, qui fuerant baptizati9 continue praedicabat.- Hinc iterum singulare Sancti regis studium in adducendis, qui nondum gentilicios ritus posuerant, ad Christi sidem Hungaris apparet, qui comites eiusmodi prouinciis praefecerit, qui pari prouehendae religionis verae studio flagrarent; populum Suae curae commissum ad suscipienda Christi Sacra permouerent; ad lauacrum regenerationis vel mitterent, vel adducerent; decimam, ne curis rerum caducarum euangelii praecones a Sacris mysteriis abducerentur, ipsi colligerent. Apparet etiam, quam alba iam messis inter Hungaros fuerit, qui tam auide, tam conserti n ad recipiendum baptisinum accurrerint', quanta simul diligentia Dei ministrorum fuerit, qui totis diebus in neophytis Sacro latice tingendis occupati fuerint; quantum in S. Gerardo praedicandi verbum Dei studium; quanta hoSpitalitas, quanta ferociores conciliandi dexteritas, vt ab