Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1022
REX L 285 duxit; vtque magis opus ferueret. Budae cum Emerico silio coniugeque Gisela, pietat'is Socia, constitit. Dum igitur aedificaretur; subiicit Turotzius, magijfri lapicidae de Graecia duSli erant; et JanSliJfimus rex eum regina , ratione deuotionis, ibidem degebat. E11 primam Sedis regiae. Budae positae, mentionem! sed nimirum, vt huic Buda tantum diuerforia Sedes erat, ita ceteris regibus nusquam regia perpetua fuerat; quibus ibi plerumque versari sollemne fuit, vbi maxima negociorum moles eosdem opperiebatur. Beia IV. post Tartarorum incursionem Budam munire coepit A. C. 1247. eodeinque Carolus I. Visegrado regiam transtulit Sub A. C. 1320. Ita deinceps regum Sedes euasit Buda, Sed noua; nam vetus non in colle, Sed in planicie iacet, quam aliqui Sicambriam olim nominatam, et a Sicambricalsgioner quam Antonini Seuerique temporibus ad coercendos barbarorum impetus illic collocatam ferunt, erectam arbitrantur. Rem tamen SuSpectam reddit veterum de Sicambria silentium; nec Scio, cuius sidei sit inscriptio, quam Mathiae Coruini temporibus erutam dicunt in haec verba: Legio Sicambrorum, hic praesidio collocata, duitatem condidit, quam ex fuo nomine Sicambriam dixit. Alii tamen aliter eam efferunt, ec vel hoc capite SuSpectam illam' reddunt. Rem ad viuum resecuit, et argumentis longius petitis erudite solideque Cl. Schönvisner euicit in opere, quod de ruderibus Laconici caldariique Romani nuper edi- A. C. 1022.