Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. II. Complectens res gestas Andreae I., Belae I., Salomonis, Geisae I., S. Ladislai. (1779)
1046
REX IV. 23 ni, primus Pannoniae martyr, positis in terra genibus , clamabat voce magna, dicens: Domine IESV Chrifle, ne [iatuas illis hoc peccatum, quia nefciunt, quid faciunt. Et quum hoc dixiffet; eo magis in eum plebs impia irritatur: curru iam deturbatum rapit: bigisque in montem, fluuio Danubio prominentem , fubuehit: fubueftumque ex praerupta rupe in fubiefta faxa praecipitat; et, dum adhuc palpitaret, in peftore lancea perfoditur; ac fuper mo lapide capite ac cerebro contusis , tandem gloriofus martyr Chrifli ab aerumnis feculi huius ai aeternam beatitudinem transmlgrauit. Lapis autem, in quo contritum efl caput fanSii Gerardi anno domini miU lesimo quadragesimo feptimo (Sextum esse re- Scribendum erronsque fontem alias indicauimus ) quum effet fanSii viri fanguine foedatus , nulla Danubii inundatione dilui potnit9 qiiamuis annis circiter feptem ibi permanferit ; donec a facerdotibus recolleSlus, in altaris fummitate cum martyris fanguine, in rei geflae tefiimonium collocatus efl, - - - Erat - virgo, doftor decretorum, magifler facrae theologiae, a quinto anno pueritiae incipiente habitum fanSli Benedicti portans, Infuper dignitate epifcopali praeditus, martyr gloriofus, qui pro fanfta ecclesia in Hungaria primus martyr exflitit. Cuius quidem corpus , quum in loco martyrii fui iaceret, nulla forde commaculatum efl. Porro fequenti die a catholicis viris in ecclesia fanttae Dei genitricis in Ptfth, omnibus collacrimantibus9 conditum efl, in eodem habitu, quo martyri- B 4 za- A- C 1046.