Nagy Imre - Véghely Dezső - Nagy Gyula (szerk.): Zala vármegye története. Oklevéltár 1. 1024-1363 (Budapest,1886)

68 ZALA VÁRMEGYE TÖRTÉNETE. dictam, seu restitui mandantes, eadem sentencialiter perpetuo possidenda, predicta duo castra Tadeuka cum illis tribus villis, videlicet Zamtho, Nerrad et Zelch, sicut et superius exprimuntur, nuncupatis, item villam Chychow episcopatui, item villam Byligue ecclesie nostre capitulo, ad habendum proprietatis iure et tenendum, hoc miserandam ipsam Vespri­­miensem ecclesiam adiutorio fulcientes, quod quecunque in predictis castrorum vel possessionum articulis omnibus vel aliquo predictorum in contrarium proferat nostra antecesso­­rumve nostrorum, vel quecunque alia munimenta, per que predictam sanctam Yesprimiensem ecclesiam (intra) velit in iudicio vel extra inten cione frustrari, primum omnium ante litis ingressum, trecentarum marcarum argenti penam de­pendere teneatur, duas partes ecclesie Vesprimiensi, terciam vero nostris vel nostre curie iudicis usibus applicandam, ex­nunc nostre prothonotario cancellarie denunciantes ac man­dantes, ut cum primum nostris idem venerabilis pater post tanti laboris lassitudinem exstiterit curis emeritus, liberam habeat facultatem, absque ulteriori ulla nostre serenitatis requisicione, unum vel plura pro predictis omnibus castris possessionibus atque bonis privilegia, que et quot voluerit, dandi et nostris sub sigillis roborandi in rei memoriam sem­piternam. His itaque omnibus tam rite in nostri actis pre­­sencia et decisis, ecce magister Heymo archidiaconus sancti Andree in ecclesia Vesprimiensi, unacum duobus eiusdem ecclesie canonicis, videntes nos ad deformata Vesprimiensis ecclesie reformanda feliciter esse intentos, suorum eciam quorumdam privilegiorum inspeccione fieri obnixius pecie­­runt, quorum quidem privilegiorum quoddam par tria habe­bat sigilla, venerabilis scilicet patris Stephani quondam Zagrabiensis episcopi eiusdemque capituli ac nobilis viri co­mitis Turul, privilegiis illustrium nostrorum progenitorum avi videlicet et patris nostri confirmatum continens: quod cum comes Turul sepulchrum dominicum transfretaturus visitare disponeret, Zagrabiam veniens, predicto Zagrabiensi episcopo confessus extitit sua crimina corde et animo peni­­tenti, licens inter cetera, quod villa Topulcha in Zala sibi a regia gracia concessa, ipse in eadem occupaverat et detinu-

Next