Iosephus Podhradczky (szerk.): Chronicon Budense (Buda, 1838)

una dierum ad descensum 6) prodicti Arbuz veniendo, quasi in aurora, prodictos Arbuz, et Turtule cepit, et ipsum Arbuz dividi fecit in duas partes, Turtule vero di­­membrai i ; alios autem Cumanos de genere eorundem, ac omnes ad eos pertinentes, et quod plus est, etiam in­fantes in cunis, seu cunabulis iacentes, quos apprehende­re potuit, iussit decolari. 7) ‘) Sea decima Iiilii 1290, 2) NicoJ. Olahus in Ilnng. et Atila Lib, I. Cap. XVI. §. IV. „Inter tres Kewres Velocem, Nigrum, et Album, qui tractus Kewres-Kcvvz vocatur.44 Oppidum autem Körös-Szeg, a quo gens Comitum Csáky axioma habet, hodie perperam Kereszt-Szeg vocitatur, trans Velocem Chrysium, non procul Magno Varadino, in Rihariensi Provincia iacet, ubi hic fluvius sinum format, et ab hoc situ loco quoque nomen adhaesit. :i) Arbuz Ladislai, Cumana matre nati, cognatus fuit, ut in an. 1289. Diplomate docet: „cum Venerabilis P. Petrus, Dei Gra­tia Episcopus Transsilvanus, ex praecepto et mandato Ven. Pa­trum, Lodomerii videlicet Strigenien. et Ioannis Colocen, Dei gra­tia Ecclesiarum Archiepiscoporum dicentium auctoritatem Sedis Apostolicae, se habere, et non ex motu proprio et voluntate------■ Arbucz, Cumanum, cognatum nostrum, et duos nepotes eiusdem (qui forte Turtule, et Kemenche fuerint) dilectos et fideles nostros raptivasset.41 Cod. Dipl, Tom. V. Vol. III. p. 454,—455. 4) Causa necis adhuc in incerto posita est; doctiss. D. Ste­phaniis Morvát in an, 1833. Tudom. Gyiijt Tom. IX. p. 81, ex an. 1307. diplomate se didicisse memorat, Oinodaeum quoque Palatinum de Genere Aba satum, in eius mortem conspiravisse, praecipuumque caedis autorem fuisse; id quod etiam e Caroli Ke­­gis an. 1312. charta non obscure colligitur Cod. Dipl. Tom. VIII. Vol. I. p. 443.—444. Hinc iam licet inferre, foedis Cumanarum amoribus, quum tam enorme facinus nefarii parricidae perpetra­rent, haudquaquam litavisse. Periit autem optimo aetatis vigore; nondum enim vigesimum et octavum annum exegerat. 5) Agriense Capitulum in an. 1304. litteris : „cum regnum, successione regia per lineam masculinam, post mortem Ladislai, bonae memoriae, fuisset destitutum.44 Verum non in illo, sed in Andrea III. stirps Arpadiana, ex qua trecentis annis Reges Hun­gáriáé imperarunt, extincta fuit. Andreas in an. 1290. tabulis: „in regnum nostrum iure, et ordine geniture nobis debitum intra­vimus.44 Cod, Dipl. Tom. VI. Vol I. p. 52. '■) Descensus, hospitatio, vulgo, Szállás. 15 *

Next