Terebessy Andor Béla: Translatio latina Sancti Maximi confessoris (de caritate ad Elpidium L. I-IV.) saeculo XII. in Hungaria confecta - Magyar-görög tanulmányok 25. (1944)
Praefatio
PRAEFATIO. Anno 1940. Remigius L. Szigeti O. G. Praem.edidit translationem Latinam operis Ioannis Damasceni, quod inscribitur «De orthodoxa fide». III. c. 1—8. Ad constituendum textum codices in bibliothecis abbatiarum Admont et Remi repertos adhibuit, qui arte photographica expressi in bibliotheca Musei Nationalis Budapestinensis3 asservantur. In altera vero opusculi parte de ipsa translatoris persona et eius translatione disseruit. Praefationes codicum investigationesque Ghellinchii4 et Zalátii5 secutus, pro certo affirmat translatorem fuisse Cerbanum, monachum alicuius monasterii in Hungaria ritum Graecum observantis, simul accuratius determinat, quo tempore translatio confecta sit. Hac Cerbani translatione Petrum Lombardum quoque usum esse demonstrat et confirmat eorum sententiam, qui dicant «haud paucos libros Graecorum a monachis Hungáriae esse regnis occidentalibus traditos».6 Sententiae Szigetii probantur a plerisque, qui de libro eius scripserunt.7 Solus Weisweiler, iudicat quaedam a Szigetio proposita non esae satis firma. In dubium enim vocat Cerbanum monachum suisse et eius translatione Petrum Lombardum usum esse. Sed cum argumenta ab eo Translatio Latina Ioannis Damasceni (De orthodoxa fide. III. c. 1—8.) saeculo XII. in Hungaria consecta. Scripsit et textum edidit Remigius L. Szigeti O. C. Praem. [Magyar-Görög tanulmányok 13.], Budapest 1940. * Admont, bibi. abb. O. S. B., ms. 767. f. 1—69* (= A) ; Reun, bibi. abb. S. O. Cist., ms. 35. f. 1—63' (= R). 8 Facs. I. ms. 360. et 361. 4 J. Ghellinck S. J. : L’entrée de Jean de Damas dans le monde littéraire occidental, Byzantinische Zeitschrift 21 (1912) p. 448—457 ; Le mouvement théologique du XIIe siècle, Paris 1914, p. 255—267. 5 M. Zalán O. S. B. : Árpád-kori magyar vonatkozású kéziratok az osztrák kolostorok kézirattáraiban, Pannonhalmi Szemle 1 (1926) p. 46—62. * Szigeti, o. all. p. 34. 7 Fr. Galla : Theologia 7 (1940) p. 273—75 ; Gy. M. : Byzantinische Zeitschrift 40 (1940) p. 266—67 ; A. Ivánka : Archivum Philologicum 64 (1940) p. 211— 16 ; O. L. : Recherches de théologie ancienne et médiévale 4 (1942) 147. 8 H. Weisweiler S. J. : Scholastik 1942. p. 440—442. 1*