Havi Közlöny, 1892 (15. évfolyam, 1-10. szám)
1892-01-01 / 1. szám
3 Sanctissimi Domini Nostri Leonis Divina Providentia Papae Xllf. Allocutio in Consistorio habita. expedit nolle. Eas enim intelligunt ad excusationem valere foris, ad tutelam domi : praeterea, quo minus rei catholicae noceatur, non admodum obstare. Revera quod nonnulli 'ex ipsis eorum partibus fassi sunt complura vidimus perniciosa Ecclesiae, iniqua Pontifici, nihil iis impedimentibus legibus constituta. — Vereri se quidem pontificalem potestatem testantur: sed hanc ipsam potestatem divinitus pontifici traditam moliuntur descriptis a se finibus cohibere, obstinatissimi inter omnes in eo ut et doctrina et re obnoxiam faciant Ecclesiam principatui. Similique ratione integrum cuique ac tutum nuntiant, ad Pontificem e quibusvis terrarum partibus, obsequii caussa, adire: re tamen ipsa, in tam insigni iniuriarum licentia, deterreri externos necesse est insolentia plebis. — Ita Nobis, utri usque generis adversariorum operà, vel ipsa alloquendi audiendi commercia non parum praepediuntur: et ad minimam quamque occasionem illustratur et erumpit, quod initio diximus, vexari Nos quotidie indignius. atque in mediis difficultatibus perpetuo luctari. Quae quidem si tot ac tantae sunt in pace rebusque compositis, nemo potest satis perspicere quorsum evasurae, si quid subitum ingruat, praesertim commotis suspicionibus belli. Unde vero factum, ut hostilium vis animorum novissimo tempore inardesceret V Nos profecto, quod proximus Decessor Noster, quodque Nosmetipsi facere vix dum inito pontificatu ex conscientia officii instituimus, idem constanter persecuti postea sumus. Vindicari postulavimus in libertatem debitam, Nostrumque ius in hanc urbem nominatin'!, providentia Dei et saeculorum semel memoravimus, incolumitatem iuris Nostri cum salute, libertate, prosperitate italici generis optime posse consistere : immo Italorum cum Apostolica Sede consensum omnino ad eorum bonorum incrementa' domi forisque profuturum. Quae scripsimus, quaeque usque ad hanc diem, nihil tamen minitati cuiquam, egimus, omnia testantur, nihil esse neque in sententia Nostra, neque in agendi ratione mutatum. — Alia igitur increscentis contentionis est caussa quaerenda. Atqui rem videmur verissime iis attigisse litteris, quas ad Italorum gentem dedimus anno superiore: in quibus pravarum arcana sectarum ipsissimis eorum verbis, qui essent conscii, aperuimus: quibus quidem verbis novissime in ipso legumlatorum coetu haud ambiguae concinuere voces. Commune sectarum consilium est fatigare pugna atroci summum pontificatum, et funditus, si fieri possit, Christianum abolere nomen. Modo properant destinata patrare, certum rati, omnia sibi secunda atque obedientia fore. Siquidem non modo nihil impedimenti, unde metuendum maxime videretur, sed indulgentiam atque incitamenta coeptorum plus semel sibi vident adesse. En igitur, Venerabiles Fratres, quo res loco sint: idque et cognosse decet et meminisse, quia defensionem contra vim parantibus prodest itinera hostium habere comperta. — Atque huc magnopere velimus intendant animum qui regnis praesunt et imperiis: facile enim intelligent, non religionis tantummodo, sed etiam civitatis omnino interesse, vias impietati moribusque pravis, ne ultra procedant, intercludi. Etenim ubi dominatur impietas, ibi collabefieri necesse est praecipuum civitatis fundaquod religione et honestate suffragio addictam Pontifici, repetere perreximus; plane sentientes, quod nqnfjg^ntum,