Hazai 's Külföldi Tudósítások, 1836. 1. félév (1-52. szám)

1836-05-04 / 36. szám

( 282 ) tenore, Legum tabulas ingrediantur. In reliquo ete. Posonii die 28-a mensis Aprilis 1836. 4) Sacrae Caesareae etc. Tam ex indole rei, quam vero ex diserto etiam ingressus articuli circa illud ipsiitn sacrum Diploma Regium, quod alte­­fita Sua Majestas Sacratissima ante felicem Inau­gurationem Coronationemque Suam benigne ex­­tradederat, publicis constitutionibus Regni inse­rendum , per Dominos Status et Ordines projectati, et ope demissae ddo 25-a currentis exaratae Re­praesentationis , altissimae ratificationi substrati, tenore, suapte consequi, quod diplomatic! articuli illi, iisdem ipsis, quibus concepti verbis sunt, in legum tabulas referendi veniant. Quodquidem ut fiat, ac proin praeprovocati benigni Diplomatis lingva latina extradati tenores, in tali hocce con­textu suo ingressui illi subnectantur, benignissimae menti altefatae Suae Majestatis Sacratissimae plene congruit. Postquam tamen praesens articuli illius hungarica redactio, ita esset comparata, ut exinde secus quam se res habeat, Diploma illud, duplici exaratum lingva fuisse subinferri posset, huic tam gravi reflexioni obnoxiam illam texturam probari per altefatam Suam Majestatem Sacratissimam non posse ; hocque ipsum Eandem Dominis Statibus et Ordinibus cum ea ulteriori benignae mentis Suae declaratione significandum benigne praecepisse; in cohaerentia praemissorum, nisi illa in rem ulterior inita ratio fuerit, ut in utroque legis textu, id ipsum quod praepro vocatum benignum Diploma la­tina deductum lingva sit, clare innuatur, circa te­nores autem ejus lingva hungarica debite redden­dos, occasione mox suscipiendae cum Cancellaria Regia sua concertationis conveniatur; quem in ca­sum benignum Diploma suum in duppiici texui inarticulari clementer admittit; secus idem Diplo­ma illo tantum, quo editum fuit idiomate ingres­sui, uti idem proponitur, subnectendum et inar­­ticulandum esse. In reliquo etc. Posonii die 28-a mensis Aprilis 1836. 5) Sacrae etc. Medio demissae Dominorum Statuum et Ordinum ddo 28-ae currentis exaratae Repraesentationis altissimae ratificationi substra­tum, de Conservatoribus Sacrae Regni Coronae articulum, altefatam Suam Majestatem Sacratissi­mam in merito clementer approbare; quoad tex­turam vero ad solitam eum Cancellaria Sua Regia Himgarico Aulica concertationem relegare digna­tam esse. In reliquo elc. Posonii die 29-a mensis Aprilis 1 836. 0} Sacrae Cesareae etc. E Repraesentatione DD. SS. et 00. ddo, 28-ae Aprilis a. c intelle­xisse Suam Majestatem Sacratissimam illud DD SS. et 00., quo provehendae culturae-nationali per constabilienda scholarum praeparandiarum Realium et Polytechnicae Instituta intenti sunt stu­dium; Eandemque paterna prorsus ac irremissa in ea, quae propagandae augendae que culturae, et industriae nationali inserx iunt,sollicitudine ductam, pro munere SuoRegio benigne curaturam, ut prae­­memorata instituta, quantum per adjuncta licuerit, coalescant; projectatae itaque hanc in rem legis necessitatem haud subversari. In reliquo etc. Po­sonii die ‘2J. mensis Aprilis 1836. 7) Sacrae Caesareae etc. Quae per Dominos Status et Ordines in demissa Sua quoad techniea facilitandorum commercialium transporfuum ad­minicula , per Hungáriám et adnexas Partes pri­vatorum, ac Societatum impendiis introducenda de dato ‘29-ae Aprilis a. c. novitus substrata Re­praesentatione, signanter vero adnexo ei articuli projecto circa removenda ab operibus bis impe­dimenta, rationemque d* figendorum pensorum benignae Suae eatenus die 23-a Aprilis a. c editae Resolutioni, declaratisque in eadem principiis cnn­­formiter via administrationis publicae jam mink procuranda Lege sanciri proponuntur, altefatae Suae Majestati Sacratissimae clementissimae pro­bari; Eandem tamen simul porro quoque benigne desiderare : ut cum ulterior hoc in objecto pro evo­lutione adjunctorum ferenda Legis dispositio ad partes providentiae faturae Legislationis, meritum hoc, uti dubitari nequit, ea, qua par est, sollici­tudine prosecuturae pertineat, illa qua, iu §§-is propositi Articuli l-o 3-0 et 4-o ultra praesentis temporis rationem semet exporrigunt, et irreflexe ad prosperum, quem identidem declaratae pater­nae Suae Majestatis Sacratissimae intentiones ac­cedente salutari, quae suo quoque benignissimo annutu probatur Legis hujus provisione, promit­tunt, successum , ea quodammodo, quae futuraG Legislationi integra manere debent, praeoccupant, e tenoribus praeprovocatorum §-orum emaneant, projectumque articuli huic Suae benignae menti conformandum, et cum Cancellaria Sua Regia con­certandum, altissimae Suae ratificationi indilate substernant. In reliquo etc. Posonii die 30. men­sis Aprilis 1836. Az utolsó pillanatban, midőn már hírlapunk sajtó alá vala teendő , vettük Pozsonyból május 2dikáról azon tudósítást: hogy ő cs. k. Felségek május lsőjén esteli nyolczadfél órakor ágyu-dur­­rogások ’s számtalan „éljen“ kiáltások közt Po­zsonyba érkeztek. A’ város fényesen ki vala vi­lágosítva A' következő k. k. választ is éppen most vettük: Sacrae Caesareae etc. Altefatam Suam Majestatem Sacratissimam quoad projectum articuli, mediante Domi-

Next