Egyetemes Filológiai Közlöny – XIII. évfolyam – 1889.

V. Fordítások - Petőfi, Az őrült, latinra ford. Hegedüs István

INSANUS. ΔΖ ÖRÜLT. 733 Iam iam prosulturus eram Nasos demorsurus eorum. Sed baud demomordi ego prudens Nasum ut liabentes olfaciant Me tabescentem et suffocentur. Hahaha ! Ubi me sepelivere ? In Africa. Forte fortunâ ! Hyaena enim me hic exhumavit. Haec fera erat mî benignissima. Defraudavi et hanc : Fenore pasci volenti Cor dedi meum devorandum ; Et hoc tam acerbo misera periit. Hahaha ! Quidni ? Cuique hoc accidit, Qui homini benefaceret. Homo quid est ? Hunc radicem floris esse ferunt, Qui virescit pulcher in coelis. Iniuste dicunt. Nihil aliud est homo quam flos Radice ad infera vergens. Sapiens docuit me aliquando Insaniens sapiens qui fame periit. Cur non erat fur ? Cur non praedo ? Hahaha ! Sed quid cachinnor sicut demens ; Debuissem flere, Mundum deflere hunc tantopere improbum. Oculis nubis flet et deus Eum persaepe quod creaverit. Sed quid prodest et coeli lacrima ? Cadit in terram lutulentam, Ubi calcatur hominum pedibus Quidque ex ea fit ? Ex coeli lacrima? Lutum. Hahaha ! Coelum, coelum, miles emerite, Numus dicatus sol in pectore, Dilacerata vestis est nubes . . . Hem ! sic gravis annis mittitur miles : Praemia haec longae militiae :

Next