Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
76 S. STEPHANVS deducamus? Firmat Cl. auctor opinionem Suam teStimonio Porphyrogeniti, qui vocat (a) Arpadum magnum Turciae principem. Iam vero, iubiicit, (b) magnum dominum inter et magnum principem , nihil interesi. Sit ita; nec enim hic de vocibus iynonymis, quibus exteri nostros duces appellarunt , inquirimus; Sed potius quomodo Hungari patria lingua Suos duces expresserint. Vt huc in re coniectura Cl. Szarka locum habeat, rurSus illi docendum erit, Porphyrogenitum Hungaricae linguae non imperitum fuisse; vel, si tituli huius interpretationem ab Iiungaris illum accepisse lingamus, ab his suum principem nagy-űr potius: quam nagy fejedelem, vt ab anonymi principalibus perfonis eminentia tituli diScerneretur, appellatum fuisse. Dehinc ad fabulas Milesias recurrit, quas narraturi, dicere soleant : (c) Volt egy király rurlus alii: volt egy nagy ur, seu suit quidarn rex; fuit magnus quidam dominus. Quid ait, sibi hac permutatione volunt ? Ignari fcilicet tesiantur, fuijfe tempus, quum reges ipforum magni domini dicerentur. Quid roboris argumento huic insit, non est, cur moneam. Alcumysticum item illud artificium , quo hic ex Ditmari Dewir et Deiux Geifa úr exsculpsit, ^alibi proposui. jTantumdem est, quum ex eiusdem Ditmari jBe- (a) De adm. imp. C. 40. (b) Coniedl. p. 29. (c) Coni. p. gi.t