Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1022

REX L 285 duxit; vtque magis opus ferueret. Budae cum Emerico silio coniugeque Gisela, pie­­tat'is Socia, constitit. Dum igitur aedifica­retur; subiicit Turotzius, magijfri lapicidae de Graecia duSli erant; et JanSliJfimus rex eum regina , ratione deuotionis, ibidem de­gebat. E11 primam Sedis regiae. Budae po­sitae, mentionem! sed nimirum, vt huic Buda tantum diuerforia Sedes erat, ita ce­teris regibus nusquam regia perpetua fue­rat; quibus ibi plerumque versari sollemne fuit, vbi maxima negociorum moles eos­dem opperiebatur. Beia IV. post Tarta­rorum incursionem Budam munire coepit A. C. 1247. eodeinque Carolus I. Vise­­grado regiam transtulit Sub A. C. 1320. Ita deinceps regum Sedes euasit Buda, Sed noua; nam vetus non in colle, Sed in pla­nicie iacet, quam aliqui Sicambriam olim nominatam, et a Sicambricalsgioner quam Antonini Seuerique temporibus ad coercen­dos barbarorum impetus illic collocatam ferunt, erectam arbitrantur. Rem tamen SuSpectam reddit veterum de Sicambria si­lentium; nec Scio, cuius sidei sit inscri­ptio, quam Mathiae Coruini temporibus erutam dicunt in haec verba: Legio Si­cambrorum, hic praesidio collocata, duitatem condidit, quam ex fuo nomine Sicambriam di­xit. Alii tamen aliter eam efferunt, ec vel hoc capite SuSpectam illam' reddunt. Rem ad viuum resecuit, et argumentis lon­gius petitis erudite solideque Cl. Schön­­visner euicit in opere, quod de ruderi­bus Laconici caldariique Romani nuper edi- A. C. 1022.

Next