Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)

1037

REXI. 445 ba; de portu et de foro in Comariii; piScinas duas in Draua cum piScationi­­bus, quarum vna Zualin et altera To­­plunea, quae Separatur riuulo, nomine Burzy. In portu MadoSa dedi liberam piscationem, quae vulgo Tana dicitur. Praeterea statui, vt in Zelibb detur Se­ptimus piScis Vzonum ; et de piscina Nandur in Tiza detur similiter Septimus piscis, siue septimus annus ad piScan­­dum; de fructibus vero arborum, quae ibi Sunt, detur Septima pars. PiScinam autem Tener-ere dedi totaliter. Has omnes piscinas cum piScatoribus Suis dedi beato Mauricio. Villarum autem, siue praediorum nomina Sunt haec, quae Sancto Mauricio contuli: Cuppan, Pan­­nar^d, Arpas, Magos, Quiarnul (al, Quar. Nuut.) Ocul, Paloznuk. In his villulis, siue praediis, cuiuscumque con­ditionis homines Sunt ad me pertinen­tes , Sancto Mauricio dedi, qui Secun­dum ordinem conditionis Suae ita plane Seruiant abbati Sancti Mauricii, sicut So lebant Seruire regiae maiestati. Do et­iam licentiam famulis eiusdem monaste­rii in silua Bocon lign-a incidere ad o­­mnia opera monasterii et praediorum e­­ius. Porci quoque abbatis in eadem li­bere paScantur. Sunt praeterea quatuor lapides viciniores ad monasterium, qui vulgariter his vocabulis nuncupantur; Hegyes-kuw, Kertes-kuw, Fejer-kuw, Odvos-kuw (haee nomina Cl, Piterusita „ re- A- C. *037-

Next