Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. I. Complectens res gestas S. Stephani, Petri, Samvelis Abae. (1779)
1000
REXI. 15 mentum praeponderare poterit? Carthui- : tius, vi; vidimus, Siluestrum per domini nuncium ita monitum esse, Scribit: (a) Coronam' ergo , quam praeparari fecijii, eorum (Hungarorum) duci, prout petierint, cures sine contradictione largiri. Pontificem autem obSequutum fuisse, non multo post his verbis testatur: (b) Bene dicionis ergo aposiolicae litteris cum corona et cruce simul allatis. Domesticum hoc testimonium confirmat Scriptor exterus et Synchronus, Ditmarus, Merieburgensis antistes, quum ita Scribit: (c) Imperatoris autem praediSli (Ottonis HL) gratia et hortatu, gener Henrid, ducis Bauariorum, Waic, in regno fuo epifcopales cathedras faciens, coronam et benedictionem accepit. Quis sanus admittat, vel Ottonem hortatum suisse Stephanum* vt a Graecorum imperatoribus coronam accipiat, vel Basilium II. et Constantinum VIII. qui his temporibus orienti praefuerunt , benedictionem Stephano misisse quam non imperatores, Sed pontifices, impertiri Solent ? Quis etiam personatum Verinum non miretur, qui, quemadmodum Ditmari Deiux Toxum*, (d) ita Waic Gays, vel Gaisam potius interpretatur ? (e) An GeiSa Henrid, Bauariae ducis, gener erat? an Geisa cathedras epiScopales erige- (a) Edit. Prai. p. 131. (b) Ibid. p. 134. (0 Annál. Libr. IV. Comm. iur. erit. p. 9. (e) ibia.p. 13. ut in Vng. fémper liber, p. 2Q* A. C. IOOO.