Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom. II. Complectens res gestas Andreae I., Belae I., Salomonis, Geisae I., S. Ladislai. (1779)

1094

REX Vm. 663 .eft (in dioecesi Nemmsiensi ) eiusque successoribus, regulariter promouendis, in perpetuum. Religiosis desideriis di­gnum est, facilem praebere consensum, vt sidelis deuotio celerem Sortiatur ef­fectum. Ladislaus siquidem, bonae me­moriae, Vngarorum rex, ad honorem DEI et SS. apostolorum Petri et Pau­li, in memoriam sancti confessoris Egi­­dii Seumigenfem fundauit ecclesiam; et eam per manum Odilonis, felicis memoriae praedecessoris vestri, mona­sterio beati Egi dii, cui auctore DEO praesides , obtulit, vbi et eius corpus venerabile requiescit. Hanc nimirum oblationem, pro animarum salute per­petratam , nos, largiente DEO, apo­stolicae Sedis auctoritate sirmamus, cui veStrum Flauianae vallis coenobium ab eodem S. Egidio in - - Salarium da­tum agnoscitur. Igitur Supra dicti re­gis deliberationem praeSenti decreto Sancimus, vt, quicumque Seumigensis abbas fuerit; abbati monasterii vestri, quod in valle Flauiana a S. Egidio constructum diximus, obedientiam pro­fiteatur , et peisseueranter obseruet. Megocia, quae monasterio acciderint, regis consilio terminentur ; et nullus, praeter regem, Super res ecclesiae iu­­dicare praeSumat. Porro monasterii ec­clesia cum atrio Suo ea sem per liber­tate potiatur, vt illic refugientes, nul­lum perSonarum, siue rerum praeiu­­dicium patiantur. Decernimus ergos Tt 4 ,, vt A. C. 1094.

Next