Katona István: Historia regum stirpis Arpadianae. Tom IV. Complectens res gestas Stephani III., Ladislai II., Stephani IV., Belae III., Emerici, Ladislai III. (1781)
1200
REX XVIL 603 concesserit dominus, in fide catholica foueas, et haereticorum audaciam, qui Sententiam ecclesiasticae Seruitutis (f feueritatis) eludunt, concessa tibi caelitus iurisdictione compescas. Ipsi etenim , doctrinam euangelicam et apostolicam deprauantes, in occulto peruerSa dogmata dogmatizant, incedentes exterius in vestibus ouiurn, vt tamquam lupi rapaces oues Christi diripiant et dispergant, non Sitientes mortem corporum , Sed perniciem potius animarum. Licet autem contra homines huiusmodi pestilentes diuerSa diuersis temporibus emanauerint instituta; nos tamen de communi fratrum nostrorum consilio, de archiepiscoporum quoque et episcoporum apud apostolicam iedem assensu, districtius inhibere curauimus, ne quis haereticos receptare, defendere, aut ipSos fouere, vel credere (/, celare) quoquo modo praesumat, decreto nostro firmiter statuentes, vt, fi* quis aliquid horum facere forte praesumSerit, nisi primo Secundoue commonitus, a sua super hoc curauerit praesumtione cessare; ipso iure sit factus infamis, nec ad publica ossicig vel consilia ciuitatum , vel ad eligendos aliquos ad huiusmodi, nec ad testimonium admittatur: sit etiam intestabilis; nec ad hereditatis Successionem accedat. Nullus praeterea cogatur ei super quocumque negocio respondere. Quod si forSan iudex exstiterit; eius „ Sen- A. C* I2CQ.